Rosegarden

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rosegarden (1.7.0) imago. Inventores: Chris Cannam, Richard Bown, Guillaume Laurent. Confectio ultima: 11.06 (anno 2011). Systema operativum: GNU/Linux. Genus: Sequentiatrum.

Rosegarden est MIDI ac auditorii sequentiatrum et notationis musicae editorium, quod efficit ut utens recordet et musicam componat in exemplar partitionis pentagrammate [1] aut MIDI datorum, aut auditoriorum archivorum illatorum aut recordatorum e microphono, instrumento musico quovis aut alia sonora fonte. Utens Rosegarden uti ad scribendum, mutandum et musicam gerendam potest ut compositionem efficiat, quam utens deinde sonos per synthesin conficere, efficta addere, et commiscere potest ut in Compacto Disco inurat aut in interretialem Telam dispenset. Praeditum instrumentum preterea Rosegarden efficit, ut hoc optime notationem LilyPond programmate imprimat.

Rosegarden est Linuci programma fontis liberi sub licentia GPL paratum; ALSA utitur ad MIDI sustentandum, et Jack programmate ad audiendum.

De Rosegarden archivis et documentis[recensere | fontem recensere]

Rosegarden omnem compositionem in suum documentum condit, sua forma interiore. Cum utens aliquod documentum servat, illud in discum conditur archivum .rg prolatione. Rosegarden etiam alias multas ordinarias archivorum formas gerere potest.

Novae compositiones[recensere | fontem recensere]

Rosegarden operari novo documento incipit, quod nudam compositionem habet promptam ad opus efficiendum. Ut in hanc compositionem imponat, utenti aliquid recordandum, aut aliquod vacuum spatium (sive “segmentum) musicae efficiendum est, quod deinde utens multiplicibus facultatibus et functionibus implere potest.

Informaticis MIDI archivis uti[recensere | fontem recensere]

Ut MIDI archiva inferantur et efferantur, adhibendum est File → Import → Import MIDI File et File → Export → Export MIDI File.

Quamquam Rosegarden archivorum formas sicut MIDI onerat et servat, MIDI data tamen in interiore non condit. Necesse est generaliter archiva in formam Rosegarden servare, cum Rosegarden multas informationes condat, quae amittentur si in MIDI efferantur. Haec etiam accidit si utens archivum infert, et postea mox illud effert. Rosegarden in suam formam nudum MIDI transert, postea illam formam in codicem MIDI transfert. Singula aliqua elementa MIDI archivi propter hanc translationem perdita sint, sed effectionis exitus similis sit.

Cum MIDI archivum imponitur, Rosegarden musicae sulcos in singulis sulcis aut canalibus disponit et versatur ut probabilem notationem datorum MIDI exitui computet.

De Rosegarden propositis archivis[recensere | fontem recensere]

Rosegarden programmatis compositionis archivum (.rg) totas notarum informationes ad compositionem habet, et alia data sicut Midi controller rationes, additra singula, et omnia auditorii archivi nomina quae ad compositionem pertinet. Auditoria archiva in Rosegarden compositionis archivo non conditur; propositum ex aliquo computatro in alium transferre non utile ac idoneum sit. In hoc casu Rosegarden Proposita archiva utiliora sunt. Propositum archivum utentis compositionis continet, auditoria archiva, omnia necessaria data ad additra utenda in compositione, et omne ceterum archivum.

Utenti adhibendum est File → Export → Export Rosegarden Project file... ut compositionem inferat et eius adiuncta data in Rosegarden Propositum archivum, atque File → Import → Import Rosegarden Project file... ut Rosegarden Propositum archivum in aliquam compositionem explicet et oneret. Rosegarden Propositi archivi forma interpermutationi est. Rosegarden compositionis archivorum confectio congruens cum omni alia subsequente.

Typographia[recensere | fontem recensere]

Utens compositionem imprimere in formam partitionis pentagrammate sic potest: File → Print. Maximus labor est partitionem a musicae exsecutionis datis percipere, et saepe typographica impressio prae-definita, intacta ac non mutata, MIDI datis nixa, minus prospere evenit. Notationis editorium utendum est, ut utens partitionem pentagrammate ante typographicam impressionem apparet. Rosegarden Lilypond programma adhibet, ut musicas partitiones typographice imprimat. Lilypond typographiae programma, quod archivi scripto specialem formam legit et typographicas compositiones optima qualitate producit. Utens commode effectum archivum spectare sic potest: File → Print Preview; istud archivum in temporarium archivum effertur et a Lilypond ad praevisum elaboratur ''PDF'' visifico programmate. Si utenti satis est, typographice imprimere ''PDF'' visifici typographicis functionibus potest, aut adhibendo: File → Print.

De effectione[recensere | fontem recensere]

Rosegarden omnibus machinamentis efficiendi paratur. In principio sulcis fenestram ostendit, in qua utens murem trahere potest ad "segmenta" efficienda, bis-clic[2] agendo ut illa efficiantur, aut dextero malleolo plurium optionum gratia. Omnis efficiendi fenestra - matricis, notationis et eventorum editoria - communem interfaciem habent, in qua utens versatur ut eligat atque trahat ad movendum, tendat et astringat et alia. Utens notas inserere potest Midi instrumento, et vertente ac certo tempore registrando et gradatim, aut computatri claviatura sonando, ut utens intervalla pertinentia ad modum in actu, aut illas mure describere potest. Utens multa "irrita"[3] et "reductiones"[4] agere potest. Prospectus et visi in fenestrarum amplificationis interfacies, sub matricis et notationis editoriis inventa, multos axes ad fenestrarum visi amplificationem atque deminutionem suppeditat.

De sulcorum editorio[recensere | fontem recensere]

Rosegarden principalis facies est similis multorum aliorum sequentiatrorum illae. E structura sulcis constat. Principalis fenestra sulcorum editorium ostendit sulcorum indice et eis iunctis instrumentis laeva in inferiore. Utens musicorum datorum massas (“segmenta” appellatas) in sulcorum editorio movere et gerere potest, segmenta in specialibus editoriis aperiendo.

Sulci qualis segmenti in quodam proprio loco effectionem gerunt. Si segmentum in auditorio sulco efficitur, illum auditorium segmentum erit; sed si in MIDI sulco, semper MIDI segmentum erit.

De notationis compositione utendo editorium[recensere | fontem recensere]

Rosegarden a valido editorio suppeditatur, necessarium hoc si utens musicam componere praefert partitione pentagrammate. Rosegarden ad notationem gerendam aptum est, condendo musicae structurae singula elementa, et notationem in memoria servatam potest ordinare valido heuristico quantitatifico[5] sine originali ratione perdenda executionis. Utens visam partitionem, confectionem atque praevisum parare potest in plano systemate electronicis multis-paginis, et imprimere, Lilypond utendo ad superiora typographica effecta.

De Midi et Auditoriis datis elaborandis[recensere | fontem recensere]

Rosegarden e computatro informationes ad Midi reticuli effectionem accipit: mêchanêmata, programmata, machinamenta ad Midi data regenda et gerenda (technice: controller), exemplorum tonorum archiva. Utens Midi machinamentorum particularia inserere et effecta efferre potest; et, Rosegarden statuto, ad Midi machinamenta et facultates eorum nomine advertere. Ille, praeterea, programmatis matricis atque notationis editoria regulas habet ad graphicam confectionem "Regiminis Mutationis", "Velocitatis" et "Flexus Toni Mutationis".[6]

Rosegarden efficit ut utens auditoria data recordetur et haec Midi compositione misceat. Ille etiam potest e computatrum ad programmatis principalem fenestram auditoria electronica archiva trahere, et auditorios sulcos elaborare atque componere sicut Midi sulcos. Auditorii sulci moveri, secari, multiplicari et elaborari possunt. Rosegarden ad auditoria miscenda idoneo instrumento[7] aptatur, ut utens facultatem mutandi auditoriam magnitudinem habeat. Programma potest tam multis auditoriis sulcis utentem aptare quam huius apparatus computatralis sustinere atque agere. Rosegarden Linucis solito, communi ac ordinario LADSPA additro API utitur ut liberorum ac gratuitorum additrorum ingentem numerum ad multa efficta sustineat.

De tonis generandis[recensere | fontem recensere]

Rosegarden additrum ad sonos generandos aptatur, ut per synthesin Midi sulcos sonet, nedum auditoriis efficta et miscendi ratione. Synthesis additra e DSSI ratione consistunt, quo utens omnia additra regere et gerere potest, sicut interfaciem huius programmatis interni additri. Rosegarden cum multis Linucis programmatibus sonorae synthesi Midi normā ALSA sequentiatri.

Rosegarden, attamen, Midi compositionis ad sonos efficiendos etiam ad synthesin programma[8] FluidSynth utendo optime fungitur; et operativi systematis Windows VST additris uti potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aggregatum quinque linearum atque quattuor spatiorum ad musicam notationem, in quibus notarum, morarum et aliorum musicorum eventorum figurae ponuntur. Est praecipue adhibitum ad tonorum altitudinem metiendam.
  2. Onomatopeicum vocabulum ad computatralis muris super utrumvis malleolum impressionem notandam.
  3. Programmatum Undo instrumentum.
  4. Programmatum Redo instrumentum.
  5. Programmatis instrumentum ad notarum durationem mutandam.
  6. Technice: Control Change, Velocity et Pitch Bend Change. Vide paginam de Midi canalis nuntiis.
  7. Technice: Mixer.
  8. Programma ad synthesin: technice in anglicam linguam Synthesizer.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!