Rosa canina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rosa canina
Flores Rosae caninae
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Rosales
Familia: Rosaceae
Genus: Rosa
Species: R. canina
Binomen
Rosa canina
L.
Rosa quomodo crescit floremque et fructum producit (Otto Gulielmus Thomé)

Rosa canina (binomen a Carolo Linnaeo statutum) est species plantarum generis Rosae reptans, spinis munita, floribus pulcherrimis et aromaticis, fructibus haud edulibus sed ad condiendum utilibus salutaribusque. Haec species naturá in Europa, Africa boreoccidentali et Asia occidentali crescit. In CFA introducta est necnon Novam Zelandiam: hic autem molestam esse recognoscitur.

Nomen Latinum, iam ante Linnaeum receptum, ex appellatione Graeca antiqua convertitur: Graeci enim κυνόρροδον nuncupaverunt, scilicet "rosa canum", idemque nomen cynorrhodon apud Plinium scriptoresque medicos reperitur.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Dog-rose" in The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rosam caninam spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Graham G.S., Primavesi A.L. (1993). Roses of Great Britain and Ireland. (B.S.B.I. Handbook, 7.) Botanical Society of the British Isles, London.