Ricardus Duckwitz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ricardus (Theod.: Richard) Duckwitz (natus 28 Iunii 1886 Bremae, mortuus 30 Novembris 1972 eodem loco) vir publicus Theodiscus et sodalis factionum DDP, NSDAP et post Bellum Orbis Terrarum II aliarum fuit.

Familia, iuventus et munus[recensere]

Pater eius mercator avus Arnoldus Duckwitz magister civium Bremae erat. Ipse Ricardus post scholam finitam Heidelbergae, Monachii, Marburgi iurisprudentiae studebat et doctor promotus est. Initio Belli Orbis Terrarum I pugnis miles interfuit. Deinde Syndicus Senatus Bremae erat et anno 1927 consiliarius Bremensis factus est. Uxorem duxit atque duos liberos habuit.

Officia publica[recensere]

Monumentum Familiae in Caemiterio Bremensis

Duckwitz, qui anno 1919/1920 sodalis DDP fuerat, anno 1933, postquam Nazistae rerum et Bremae potiti sunt, ad NSDAP accessit. Qui eum anno 1934 senator Aerarii Publici fecerunt. Die 1 Iulii 1944, post mortem successoris Ioannis Henrici Böhmcker magister civium pro tempore factus est. Die 27 Aprilis 1945, cum Britannorum copiae urbem expugnavissent, Duckwitz, qui contra defendendam urbem nisus erat, e magistratu expulsus est. Ab anno 1951 Duckwitz legatus Factionis Theodiscae (DP), ab anno 1961 Factionis Unitae Germaniae erat. Quam anno 1962 reliquit et ad CDU accessit. Anno 1972 mortuus est.