Latinitas bona

Ioannes Harington

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Harington ab Hieronymo Custodis pictus.

Ioannes Harington (Sir John Harington; natus die 4 Augusti 1560 in vico Kelston (Somersetensis comitatus), mortuus die 20 Novembris 1612 eodem loco) fuit scriptor, praecipue versionum poëticarum, apud aulam reginae Elizabethae I; multis etiam cognitus est quia sellam elutoriam primus invenit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes Harington fuit filius Ioannis Harington uxorisque suae alterae Isabellae Markham. Nec diem nec locum nativitatis scimus, sed baptizatus est die 4 Augusti 1560 Londinii in ecclesia Omnium Sanctorum ad Murum, sponsoribus regina Elizabeth ipsa et Gulielmi Herberti comitis Pembroke. Alumnus Collegii Etoniensis historiam calamitatum futurae reginae Elizabethae, qui Mariae regnante in odio fuerat, ille cum contuberniis Latine vertit reginaeque misit, quae in litteris gratulatoriis eum Boy Jacke ("puerulum Ioannem") appellavit;[1] versio autem hodie deperdita est. Annis 1576-1581 fuit alumnus Collegii Regalis Cantabrigiensis; ibi eum per epistolas adiuvaverunt Gulielmus Cecil et Franciscus Walsingham.

Anno 1583, patre mortuo, fundum familialem in oppido Kelston iuxta Aquas Sulis possedit; eodem anno Mariam Rogers in matrimonium duxit. Hiberniam cum Edwardo Rogers uxoris fratre petivit ibique fortasse colonias sedere meditavit; sed hoc tempore operam magnopere dedit ut carmen epicum Italicum longissimum Ludovici Ariosti, titulo Orlando furioso, Anglice redderet. An re vera hunc laborem regina eo imposuit non liquet; dicitur enim (sed fontibus tardissimis) historiam impudicam Fiammettae e cantu xxviii eiusdem carminis monstravisse ancillis reginae, qui id sciens eum ad aula non prius redire permisit quoad carmen totum Anglice vertisset. Librum anno 1591 apud Ricardum Field editum, commento curiosos instructum, auctor reginae ipsae dicavit; alia exempla regi Scotorum (et postea Anglorum) Iohanni VI, Gulielmo Cecil, Thomae Coningsby dedit. Versionem a Beniamino Jonson under all translations ... the worst ("omnium translationum pessimam") nuncupatam posteriores satis admiraverunt.

De cloacis et latrinis odoriferis cum Henrico Wriothesley, Matthaeo Arundell et Maria (huius nuro, illius sorore) confabulans, anno circiter 1595 Ioannes Harington sellam elutoriam primus invenit et in libro suo descripsit cui titulum ridiculum superposuit The Metamorphosis of Ajax (pro Ajax debemus legere a jakes; igitur "Commutatio latrinae") nomenque auctoris fictum Misacmos, scilicet "qui odores odit". Eodem anno Harington ipse et fortasse alii libellos vel pro vel contra auctorem ediderunt, titulis superpositis qui Latine sonant "Anatomia Aiacis commutati (seu latrinae commutatae)"; "Apologia huius commutationis"; "Ulixes in Aiacem (seu latrinam) sedens".

Ioannes Harington.

Anno 1599 rursus in Hiberniam properavit ut cohortem equitum dirigeret, ducibus comite Essexiae et Henrico Wriothesley, in bello contra comitem Tyrone, sed malo eventu: is enim exercitum Anglicum debellavit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • A New Discourse of a Stale Subject, called the Metamorphosis of Ajax (1596)
  • An Anatomie of the Metamorphosed Ajax (1596)
  • Ulysses on Ajax (1596, fortasse alio auctore)
  • An Apologie in Defence of the Metamorphosis of Ajax (1596)
  • A Tract on the Succession to the Crown (1602 scriptum; 1880 editum)
  • A Short View of the State of Ireland (1605 scriptum; 1879 editum)
  • A Briefe View of the State of the Church of England (1608 scriptum)
  • Epigrams both Pleasant and Serious
    • postea sub titulo The Most Elegant and Witty Epigrams of Sir John Harington
  • A Supplie or Addicion to the Catalogue of Bishops[2] (1608 scriptum, 1653 editum)
  • The Prayse of Private Life
  • Nugae Antiquae (varia, 1769-1775 edita, ed. 2a 1779)

Versiones[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nugae antiquae vol. 2 p. 154.
  2. Supplementum biographicum libro Francisci Godwin Catalogue of the Bishops of England (1601)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]