Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Ramayanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pugna Ramae Ravanaeque e pictura Siamensi

Ramayanum vel Ramayana[1] (Sanscrite Rāmāyaṇam; scriptura devanagari रामायणं), in lingua Sanscrita composita, fons et repertorium mythologiae Hinduisticae, est carmen epicum vati Valmiki adscriptum. Narrat originem dei Rami expeditionemque eius ad insulam Taprobanen ut mulierem Sitam servet e daemone Ravana; insuper recelat traditiones cultus tam civilis quam religiosi. Hoc carmen, unum e longissimis litteraturae Sanscriticae, continet 24,000 "slocos", vel versus, in septem libris divisos, quorum primus Balakanda et septimus Uttarakanda serius additi sunt, sed de tempore redactionis auctores non consentiunt. Nomen Rāmāyaṇa dicit "iter Rami."

Enarratio[recensere | fontem recensere]

Ramayana enarrat originem et res gestas Rami, Visnui septima incarnatio (avatara), regis et amatoris belli, una cum historia coniugis eius Sitae. Ramus, princeps haeres regni Kosalae, iniuste orbatus est iuris ad thronum et in exsilium Ayodhyae urbs capitis missus, ubi 14 annos remansit, cum muliere Sita et fratre Laksmane. Ibi Sita, a rege daemonum Ravana rapta, in insulam Lancam (vel Taprobanem) ducitur. Ramus et Laksman cum Vanara et Hanuman foedus concludunt et pontem construunt ex India ad Lancam ducentem. Ravana occiso in urbe eius Ayodhya, Ramus ut rex in urbem introducitur. Ut praescriptiones dharmae servasset Ramus Sitam reicit, de fidelitate dubitans. Ad puritatem probandam, Sita ignis periculum accipit et ex flammis salva exit.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Hoc carmen ad thesaurum hereditarium educationemque publicam pertinet et Indorum et omnium populorum qui Hinduismo haerent; credunt enim Ramayanum non tantum describere, sed etiam praescribere, ope exempli Rami et Sitae, rationes vitae meliorandae et perfectendae. Versiones exstant in multis linguis Indiae et Chersonesi Aureae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1829, Schlegel interprete, Ramayana id est carmen epicum de Ramae rebus gestis, poetae antiquissimi Valmicis opus. Bopp autem forma "Ramayanum" utitur, Nalus (1819) p. 201.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]