Quintus Fabius M.f. Vibulanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Fabius M.f. Vibulanus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 449 a.C.n.) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Fabius K.f. Vibulanus consul annorum 483 a.C.n. et 480 erat, qui anno 477 cum ceteris e gente Fabiorum pugna apud flumen Cremeram facta a Veiientibus insidiis necatus est[1]. Filii eius Marcus Fabius Q.f. Vibulanus, consul anno 442, Quintus Fabius Q.f. Vibulanus consul anni 423, et Numerius Fabius Ambustus tribunus militum consulari potestate annis 406 et 390 erant.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fabius ter consul rei publicae Romanae erat: Primo anno 467 consulatum gessit. Eo anno collega eius Tiberius Aemilius L.f. Mamercinus cum tribunis plebis agrum plebi postulabat. Fabio suadente tres viri agro dando Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato duce coloniam Antii deduxerunt in agrum Volscis demptum[2]. Anno 465 consul II, postquam frustra de pace egit, contra Aequos certavit[3]. Anno 462, cum consules bellum gerebant, Fabius praefectus urbi Romae erat[4]. Anno 459 a.C.n. consul III in coloniam Antium missus est, ut defenderet eam contra Volscos, quos vicit. Tum, postquam nuntiatum est Aequos Tusculum oppidum oppugnare, Fabius cum collega Lucio Cornelio Ser.f. Maluginensi Urito et Aequos vicit. Anno 450 a.C.n. Fabius et decemvir legibus scribundis electus est et ad annum 449 mansit et contra Sabinos certavit[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diodorus Siculus XI 53,6
  2. Titus Livius, ab urbe condita, III 1
  3. Titus Livius III 2
  4. loc. cit. cap. 8,7; 9,6
  5. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 375


Antecessores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus II et Quintus Servilius Structus Priscus
Consul
467 a.C.n.
cum
Tiberio Aemilio L.f. Mamercino
Successores:
Quintus Servilius Structus Priscus II et Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis
Antecessores:
Quintus Servilius Structus Priscus II et Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis
Consul
465 a.C.n.
cum
Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato III
Successores:
Aulus Postumius A.f. Albus Regillensis et Spurius Furius Medullinus Fus(i)us
Antecessores:
Publius Valerius P.f. Poplicola II et Gaius Claudius Ap.f. Inregillensis Sabinus
Consul
459 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Ser.f. Maluginensi Urito
Successores:
Gaius Nautius Sp.f. Rutilus II et Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus