Publius Valerius P.f. Poplicola

E Vicipaedia

Publius Valerius P.f. Poplicola (natus anno incerto, mortuus in secundo consulatu anno 460 a.C.n.) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Publius Valerius Volusi f. Poplicola erat, qui annis primis rei publicae ter consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Valerius anno 475 a.C.n. primo consul electus est. Eo anno Veientes et Sabinos vicit et de eis triumphavit[1]. Anno censuit, it de 471 lege Publilia a tribuno Publilio Volerone rogata decerneretur, qua tribuni plebis nunc comitiis tributis eligantur, de quibus antea comitia centuriata decreverant[2]. Cum anno 462 consules creari non potuerunt, Valerius interrex consules creavit[3]. Ipse anno 460 iterum consul electus est. Eo anno Sabini et exules Romae viventes duce Appio Herdonio Capitolium occupaverunt. Valerius contra eos milites et cives Romanos duxit, Sabinos vicit, Herdonium necavit, sed ipso in proelio necatus est[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita II 53,1-3
  2. Titus Livius, ab urbe condita II 56; Dionysius Halicarnassensis IX 41-49
  3. Titus Livius, ab urbe condita III 8,1
  4. Titus Livius, ab urbe condita III 15,5-18.11; Dionysius Halicarnessensis X 14,1-17,1


Antecessores:
Aulus Verginius Tricostus Rutilus et Spurius Servilius Priscus Structus
Consul
475 a.C.n.
cum
Gaio Nautio Sp.f. Rutilo aut Rufo
Successores:
Lucius Furius Medullinus et Aulus Manlius Cn.f. Vulso
Antecessores:
Publius Volumnius M.f. Amintinus Gallus et Servius Sulpicius Camerinus Cornutus
Consul
460 a.C.n.
cum
Gaio Claudio Ap.f. Inregillensi Sabino
Successores:
Quintus Fabius M.f. Vibulanus III, Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus (Cossus)