Trafalgaris Pugna

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia


Navis velifera Nelsoniana HMS Victory appellata in Trafalgari Pugna, anno 1805, in imagine a Gulielmo Turner picta

Trafalgaris Pugna[1] seu Pugna navalis ante Trafalgarem fuit proelium inter classem Briticannicam et classem mixtam Francicam Hispanicamque, quod die 21 Octobris 1805 ante Promunturium Iunionis (a Gadibus paulum remotum) Trafalgarem vulgo appellatum accidit. Omnium pugnarum Bellorum a Coalitione, Napoleone duce, gestarum, haec dicitur maxima Franciae Hispaniaeque clades navalis, atque constat inter excelsas victorias Regiae Classis Britannicae, Horatio Nelson praefecto. In proelio, Nelson a milite Francico ictus mortiferum vulnus accepit, sed iam vivus victoriam cognovit.

Naves Britannicae et coalitionis Franciae Hispaniaeque[recensere | fontem recensere]

Trafalgaris pugna in imagine a Gulielmo Clarkson Stanfield picta anno 1836

Classis Britannica e viginti octo navibus magnis sexque navibus minoribus (summatim 2 178 cannones atque 17 076 homines) constitit, Horatio Nelson praefecto, nautis optime exercitatis. Francica classis conexa illi Hispanicae constetit e triginta et tribus navibus bellicis permagnis (septemdecim Francicae et quindecim Hispanicae erant naves) ac septem inferioribus navibus (2 652 cannonum atque 25 200 nautarum omnino), praefecto Petro Carolo de Villeneuve illis Francicis, Frederico Gravina duce Hispanicis illis. Nonnullae naves bellicae Franciae paene pessimae erant nautaeque classis male exercitati, navigia Federici Gravinae bona et armata, homines inducti multi, sed haud periti rei militaris erant.

Ante facta et res gestae[recensere | fontem recensere]

Postquam plurimi Anglici exploratores classem Francicam et Hispanicam de Villeneuve praefecto classis ad Gades esse directuram detulerunt, die 28 Septembris Horatius Nelson magnam partem Regiae Classis consecutus est atque die 19 Octobris, cum classis mixta solveret ad Carthaginem Novam e Gadibus, Regia Classis contra hanc adorta est.

Series Anglicarum navium agmen Francicum frangit. Videri potest ordo Horatii Nelson (colore rubro) duobus columnis disposita impetum contra dimidium classis societatis Franciae Hispaniaeque (coloribus caeruleo flavoque) faciens

Nelson impetum in dimidio ordine et extremo agmine navium fecit, quo modo separavit seriem classis sed periculo primas naves suas obiecit: attamen, ordine fracto, naves Anglicae potuerunt omnibus cannonibus lateris navalis missilia iacere contra inimica navigia, praestantia militare consecuta.

Deinde naves Britannicae proelia singula Hispanicis cum navibus commiserunt ostendentes omnem peritiam exercitationemque Regiae Classis etsi nautae Francici Hispanicique magno animo atque virtute pugnaverunt. In quinque horis pugna prope confecta est sed praefectus navalis Horatius Nelson, vulnere mortifero in lateribus a nauta quodam Francico ictus, mortuus est post duas horas. Navis praefecti navalis Francici de Villeneuve Bucentaure appellata (Latine: Bucentaurus) cessit Anglicis quattuor horas pugnato.

Maxima navis quae tunc interfuit erat Santísima Trinidad (scl. Sanctissima Trinitas), navis Hispanica, quae 140 cannones et 1 159 nautarum ferebat.

Detrimenta utriusque factionum[recensere | fontem recensere]

Classis mixta Napoleonica naves undeviginti perdidit (una submersa est, duodeviginti deprehensae sunt), mortui 3 373 Francici nautae et vulnerati 1 155 sunt, detrimenta Hispanica summatim 3 000 fuerunt (inter quos praefectus navalis Federicus Gravina erat). Ex Anglicis navibus nulla submersa est sed multae habebant post pugnam ingentia detrimenta; Britannici 449 homines (in quibus Horatius Nelson erat) perdiderunt, vulnerati 1 246 fuerunt.

Columna Horatii Nelson, in foro Londiniensi Trafalgar Square effata

"Confidit Anglia quemque praestare officium suum"[recensere | fontem recensere]

Mixta classi Napoleonica visa, Nelson signa in antemna principali navis "Victory" appellatae posuit ad nautas excitandos, quae haec verba interpretabantur: "Confidit Anglia quemque praestare officium suum" (Anglice: "England expects that every man will do his duty"). Nelson hodie habetur unus ex optimis navarchis summi ingenii omnium temporum, et in foro Londiniensi "Trafalgar Square," columna eius memoriae dicata ab anno 1840 usque ad annum 1843 aedificabatur. Proelio deposito, Britannia facta est dominatrix marium usque ad tempus Belli Orbis Terrarum I.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. William Worsley, Trafalgaris Pugna (1808).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • The Trafalgar Companion: A Guide to History's Most Famous Sea Battle and the Life of Admiral Lord Nelson. 2007. London: Aurum Press.
  • Adkins, Roy. 2004. Trafalgar: The Biography of a Battle. Novi Ebroaci: Little Brown. ISBN 0-316-72511-0.
  • Corbett, Julian S. 1910. The Trafalgar Campaign. Londini.
  • Desbrière, Edouard. 1907. The Naval Campaign of 1805: Trafalgar. Lutetiae. English translation by Constance Eastwick, 1933.
  • Fernandez, Juan Cayuela. 2004. Trafalgar. Hombres y naves entre dos épocas. Barcelona: Ariel. ISBN 84-344-6760-7
  • Harbron, John D. 1988. Trafalgar and the Spanish Navy. Londini. ISBN 0-85177-963-8.
  • Howarth, David. 2003. Trafalgar: The Nelson Touch. Phoenix Press. ISBN 1-84212-717-9.
  • Huskisson, Thomas. N.d., 1985. Eyewitness to Trafalgar. Ellisons' Editions. ISBN 0-946092-09-5. [Auctor fuit frater Gulielmi William Huskisson.]
  • Lambert, Andrew. 2000. War at Sea in the Age of Sail. Londini. ISBN 1-55278-127-5.
  • Nicolson, Adam. 2005. Men of Honour: Trafalgar and the Making of the English Hero. In CFA = Seize the Fire: Heroism, Duty, and the Battle of Trafalgar. Novi Eboraci: HarperCollins. ISBN 0-00-719209-6.
  • Pocock, Tom. 1987. Horatio Nelson. Londini. ISBN 0-7126-6123-9.
  • Pope, Dudley. 1959. England Expects. IN CFA = Decision at Trafalgar. Weidenfeld and Nicolson.
  • Schom, Alan. 1990. Trafalgar: Countdown to Battle, 1803-1805. Novi Eboraci. ISBN 0-689-12055-9.
  • Warner, Oliver. 1959, 1966. Trafalgar. Batsford. Editio altera a Pan divulgata.

Nexus interni

Imagines de Pugna apud Trafalgar et de Columna[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pugnam navalem apud Trafalgar spectant.