Theodoricus I (rex Visigothorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Theodoricus (discretiva)

Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg
Haec est pagina de
Hispania Visigothica.
Ut hoc indagare, vide etiam
Categoria:Hispania Visigothica.

Theodoricus vel Theuderedus[1] vel Theodor[2] (Gothice: Þiudareiks I) fuit alter rex Visigothorum Tolosae. Valia defuncto, maiores Theodoricum elegerunt inter annos 418 et 451. Theodoricus terras in Aquitania et Septimania Visigothis cepit et cum suis, partes Hispaniae incoluit.

Ob foedus Valiae, Visigothi socii Romanorum erant itaque anno 451 Flavius Aetius auxilium Theodorico petivit. Eodem anno, Hunni Rhenum transfuerunt et Galliam populaverunt. In campis Catalaunicis Romani, Alani, et Visigothi Hunnos et Burgundiones superaverunt. Theodoricus in proelio mortuus est.

Historia Gothorum Isidori nobis dicit:

Theuderedus cum Romanis inita, denuo adversus Hunnos, Galliarum provincias saeva populatione vastantes, atque urbes plurimas evertentes, in campis Catalaunicis, auxiliante Aetio, duce Romano, aperto Marte conflixit, ibique praeliando victor occubuit. Gothi autem, dimicante Thurismundo, Theuderedi regis filio, adeo fortiter congressi sunt, ut inter primum praelium et postremum trecenta fere millia hominum in eo certamine prostrarentur.
(Isidori Hispalensis, Historia Gothorum, 25)
Antecessor:
Valia
Rex Visigothorumm
418–451
Successor:
Thurismundus


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Gothorum Isidori, 23
  2. Decem Libri Historiarum Gregorii Turonensis