Paulus Löbe

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paulus Löbe anno 1924

Paulus (Paul) Löbe (natus 14 Decembris 1875 Lignitii (Silesia), mortuus Bonnae 3 Augusti 1967) vir publicus factionis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater Pauli faber tignarius erat. Post scholam primariam finitam Löbe tirocinium typographi fecit. Vratislaviae ab anno 1890 in societate typographica laboravit. Annis 1899 - 1920 diurnarius actorum diurnorum factionis SPD Vratislaviae erat. Saepe propter commentarios suos in carcerem coniectus est, quod e.g. suffragium aequum et feminarum postulaverat. Primo bello mundano propter morbum pulmonis non interfuit. Post annum 1945 iterum diurnarius laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Paulus Löbe, qui ab anno 1895 sodalis SPD fuit, annis 1901 - 1909 decurio Vratislaviae, annis 1915 - 1920 legatus dietae provinciae Silesiae erat. Anno 1919/1920 legatus et praeses vicarius Consilii Formae Civitatis Constituendae fuit, deinde anno 1920 legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1933 mansit. Hoc officio et pro Europa unificata certavit, una cum Aristide Briand, Eduardo Beneš et Conrado Adenauer. Annis 1920 - 1924 et 1925 - 1932 praeses Dietae Imperii erat, anno 1932/1933 praeses vicarius. Anno 1925 et candidatus praesidis rei publicae propositus est, quod autem negavit; nam legatus parlamenti manere cupiebat.

Sub dictatura Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Löbe anno 1933 a Nazistis in carcerem coniectus est, ibique sex menses tenebatur. Postquam liberatus est, pro domo editoria laboravit. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 iterum captus est. Cum bellum finitum esset, cum aliis Theodiscis e Silesia fugatus est.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Aedificium Dietae Foederalis Paulus Löbe Berolini

Berolini Löbe anno 1945 cum aliis factionem SPD iterum condidit et anno 1948/1949 legatus consilii parlamentarici et anno 1949 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Tum grandissimus natu legatus fuit. Anno 1953 non iam candidatus parlamenti erat. Anno 1953 civis honorarius urbis Berolini factus est. Nunc et aedificium Dietae Foederalis eius nomen habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]