Paulus Cunturiotes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paulus Cunturiotes (Graece Παύλος Κουντουριώτης; natus anno 1855; mortuus Phaleri die 21 Augusti 1935) fuit bis vicerex et bis praeses Graeciae.

E familia nautarum insulae Hydrae ortus et Georgii Cunturiotae olim primi ministri nepos, in classem anno 1875 inscriptus, militavit in expeditione Cretae belloque Graecoturcico anni 1897 necnon in Bellis Balcanicis annorum 1912 et 1913.

Tabula magistratuum[recensere | fontem recensere]