Oecumene

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Oecumene (discretiva)

Oecumene (Graece: οἰκουμένη "inhabitata, sc. terra", participium passivum verbi οἰκέω "habitare", cf. etiam οἶκος "domus") antiquitate graeco-romana omnem orbem terrarum inhabitatum valet.

Oecumene in religione Christiana[recensere | fontem recensere]

Hac vi etiam in Novo Testamento adhiberi solet[1] vel Imperium Romanum significat[2]. In Hebr 2,5 vox "mundus futurus" valet.

In ecclesia antiqua notio praeter vim politicam (Imperium Romanum) etiam vim ecclesiasticam habebat universam Christianitatem significans. Tempore Constantini Magni hoc discrimen evanuit. Decreta conciliorum oecumenicorum simul pro ecclesia ac imperio valebant.

Parte imperii occidentali delapso tantum vis ecclesiastica remanebat: Saeculo sexto Patriarcha Constantinopolitanus se "Oecumenicum" nominabat primatum inter varias ecclesias denotans. Quod a Gregorio Magno, papa Romano, vehementer refutatum est.

A saeculo vicesimo notio oecumene pro variis formis Oecumenismi (sc. "Motu oecumenico" inter ecclesias et "Oecumeni Abrahamitica" inter religiones monotheisticas) adhibetur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • F. Gisinger: Oikumene. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. 17, Stuttgardiae 17, Coll. 2123–2174.
  • J. Kaerst: Die antike Idee der "Oekumene" in ihrer politischen und kulturellen Bedeutung. Lipsiae 1903
  • E. Pitz: Die griechisch-römische Ökumene und die drei Kulturen des Mittelalters. Geschichte des mediterranen Weltteils zwischen Atlantik und Indischem Ozean, 270 - 812. Berolini 2001, ISBN 3-05-003564-1
  • J.S. Romm: The edges of the earth in ancient thought. Geography, exploration, and fiction. Princeton, NJ 1992, ISBN 0-691-06933-6
  • T. Schmitt: Vox Oikumene, in: Der Neue Pauly (DNP)
  • W. Speyer: Reale und ideale Oikumene in der griechischen und römischen Antike. Wiener Studien. Zeitschrift für klassische Philologie und Patristik 114 (2001), p. 449-462
  • W.M. Stevens: The Figure of the Earth in Isidore's "De natura rerum". In: Isis, Vol. 71, Nr. 2 (mense Iunio 1980), p. 268-277

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mt 24,14; Lc 2,1; Lc 4,5; Lc 21,26; Act 3,10; Act 11,28; Act 17,6; Act 17,31; Act 19,27; Act 24,5; Ro 10,18; Hebr 1,6;{Hebr 2,5; Apc 3,10; Apc 12,9; Apc 16,14
  2. Lc 2,1, Mt 24,14