Neuma

E Vicipaedia
Ancus

Neuma[1], antea iubilus[2] figura notarum est quibus ornamenta melismatica Cantus Gregoriani designantur.[3]

Usus[recensere | fontem recensere]

Ita utilissime describitur ascensus et descensus melodiae necnon congruentia toni cum syllaba. Medio sic dicto Aevo rituum liturgicorum musicam tradere coeperunt. Forma vetus ab saeculo octavo lineolas, hamos ancos curbatosque, puncta habet quae primo visu stenographiae similant. In cursu temporis figurae vestigiis equis simulata sunt et magis crassa facta sunt, praesertim quando tonorum altitudo linea F fixata est.

Guido Aretinus in figuris ponendis regulas statuerat, quas regulas usque nunc servamus. Ita incertitudo de sonorum altitudine valde minuta est. Praeter figuras crassas (quae etiam notae Germanica sive notae Gothicae nuncupantur) ex saeculo XII nota quadrata/quadriquarta cum capitibus quadratis (e.g. Romana nota choralis) apparuit, quae scripturam mensuralem sibi adoptaverat. Sed sine linea neumarum interpretatio fieri non potest quippe quae ipsae intervallorum magnitudinem sileant et directionem modorum forte tantummodo prodant.

Termini technici[recensere | fontem recensere]

  • virga/virgula et punctum: pro nota una separata
  • pes/podatus: pro intervallo uno in altum
  • clinis/flexa: pro intervallo in bassum
  • tremula, quilisma, plica etc.: signa de recto modo recitandi

Alii velut gnomo, epiphonus, cephalicus, oriscus, ancus, tramea, sinuosa, strophicus, bivirgis, trivirgis, distropha, semivocalis aut synonyma aut combinatio sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad neumas spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cod. Lat. Palat. 235. Cf. etiam Peter Wagner: Neumenkunde. Editio altera, Leipzig 1912, p. 355
  2. "Jubilus" apud: Meyers Großes Konversations-Lexikon, tomus 10. Lipsiae 1907, p. 325
  3. Sic in occidente cantus planus redditur; in aliis traditionibus christianis variationes sunt.