Narmuthis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Narmuthis vestigia
Narmuthis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
niwt I12
Translitteratio Nỉw.t-Rnmwty.t
Translatio Urbs Ermuthis

Narmūthis (Graece: Νάρμουθις, sive Narmunthis,[1] Demotice: Nỉw.t-Rnmwty.t "Urbs Ermuthis", Coptice Νⲁⲣⲙⲟⲩⲧⲉ Narmute, hodie Arabice: مدينة ماضي Mædīnæt-Māḍī "Civitas Praeteriti") est situs in parte Moeritis inter meridiem et solis occasum spectanti, olim vici, sed nunc ruinarum et excavationis archaeologicae.

Vicus conditus est cum Amenemes III et dein Amenemes IV magnum templum exstruerent, deis sane loci Ermuthi et Sucho dicatum—qui di ubique in Moerite magni momenti erant, sed Narmuthi tanti ut scribae saepe eos non nomine sed verbis tantum "tɜ Ntr.t et pɜ Ntr (id est "Dea (illa)," "Deus (ille)") designarent. Hoc templum tempore Graecoromano augebatur.

Templum[recensere | fontem recensere]

Pars interior templi, ex lapide arenaria, constat ex porticu columnorum papyriformium, quod ad sanctum fert, ipsum ex tribus sacellis constans, quorum sacellorum omne imagines continent. Sacellum medium continet statuam maiorem Ermuthis, cum Ameneme III et Ameneme IV utrique lateri adstantibus. Partem Ptolemaicam constuit trames pompalis stratus, per tabernam octastylum, ad porticum et vestibulum traversum ferens.

Quae aedes per annis tricesimis saeculi 20 ab aechaeologis Universitatis Studiorum Mediolanensis effodiebatur. Condicio est multo melior solito, fortasse nullius causa nisi quod situs tam remotus sit.

Scripta[recensere | fontem recensere]

In situ Narmuthis reperta sunt complures textus, cum papyris tum ostracis scriptos, qua Graece qua Aegyptie. Inter quos sunt plurma ostraca a sacerdotibus scripta, in quibus saepissime Demotice scribunt, sed verbis Graecis (litteris Graecis scriptis!) intermixtis. Hoc fortasse est quasi praemonitio Linguae Copticae ubi vocabula Aegyptia cum vocibus Graecis creberrime et liberrime commiscuntur.[2]

bn ỉw-
=y sẖ
sẖ wyn
n sẖ
ky-ḏ ỉỉr=y
στύφιν ε̅
ε̅
O.Narm.Dem. 1.5 = OMM 200
Non scribam scriptura Graeca scribendo.
Aliter: faciam στύφειν V, V

Significatio huius notae non tam bene intellegitur. Στύφειν sane significat stringere, et in contextu procul dubio forma debet esse "strictus." Alii interpretantur sensum esse "pervicax sum," alii "spatio careo"—sane quia litterae Demotice sinistrorsum, Graece autem dextrorsum. Utrocumque modo, quasi iocus esse videtur.

Terenuthis[recensere | fontem recensere]

Narmuthi proximus est alter vicus nomine Terenuthis, quo annis vicesimis, excavatio illicita septem codices Copticos ad res Manichaeas pertinentes repperit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Notitia Dignitatum, Or. 28.46b
  2. Cf. Iohannes D. Ray "How demotic is Demotic", in Bresciani ed. Actis Demoticis 5 = EVO 17, 1993, pp. 251—264.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Narmuthis spectant.

Coordinata: 29°11′35″N 30°38′32″E / 29.1931°N 30.6421°E / 29.1931; 30.6421