Suchus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Suchus
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
s b k
I4
Translitteratio śbk
Imago Suchi ex templo Ombano

Sūchus (ex Graeco "Σοῦχος", Aegyptio "sbk") Deus in Aegypto antiqua erat, qui inter alia Thebis, Ombis et praesertim apud lacum Moerin (praesertim Crocodilopoli) collebatur. Capite crocodiliano depingitur, et verbum "suchus" per metonymiam crocodilum indicat.

Suchus, filius Neith, Nili fecunditatem, Pharaonum auctoritatem repraesentabat. Temporibus serioribus cum Ammone, Tebtyni autem cum Saturno (nempe Ceb?) aequabatur.

Apud Librum Mortuorum, traditur Suchus Hori nativitati auxilio fuisse, Isin et Nephthyn ad defunctos protegendum arcessere, et partes agebat in delendo Typhone. Alibi traditur eum quattuor filios Hori e loto Nilotico emergentes reti cepisse.

Aspectus[recensere | fontem recensere]

  • Socnebtynis = Sbk-nb-Tn "Suchus dominus Tebtynis" (cum Saturno aequatus)
  • Socnopaeus = Sbk-n-pɜ-ỉw "Suchus Insulae"
  • Socnobraesis = Sbk nb rɜ-ḥsɜ "Suchus dominus oris terribilis"
  • Socnoconnis = Sbk-nb-Gnwt "Suchus dominus Bacchiae
  • Socōnnōconnis = fortasse Sbk-cɜ-nb-Gnwt "Suchus magnus, dominus Bacchiae
  • Soconopis = Sbk-(n)-ḤCpy "Suchus in forma Nili"
  • Soconiêus = ?