Multatuli
E Vicipaedia
Monumentum Multatuli Amstelodami
Multatuli est nomen fictum Eduardi Douwes Dekker (1820-1887), scriptor Batavus. Liber eius celerrimus est Max Havelaar.
Eduardus Douwes Dekker natus est 2 Martii 1820 Amstelodami;[1] tertius fuit e quinque liberis Engel Douwes Dekker et Sietske Eeltjes Klein. Post aliquos annos in Schola Latina, anno aetatis octavo decimo iter ad Iavam fecit. Magistratus ibi fuit usque ad annum 1856. Reventus in Europa librum Max Havelaar scripsit de coffeo et de colonia Batava, anno 1859 editum. Mortuus est in urbe Nieder-Ingelheim, 19 Februarii 1887.
Nomen "Multatuli" fingit ex Horatii verbis, in Arte Poetica 412-415:
- Qui studet optatam cursu contingere metam,
- multa tulit fecitque puer, sudauit et alsit,
- abstinuit uenere et uino; qui Pythia cantat
- tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
Hoc est, Douwes Dekker credit se multa tulisse dum in Iava laborabat.
Notae [recensere]
- ↑ De vita Multatuli vide paginam apud Multatuli Museum.
Bibliographia [recensere]
- Ter Laan, Kornelis, ed. 1995 Multatuli Encyclopedie. Hagae: Uitgeverij Koninginnegracht. ISBN 9012081815
- van der Meulen, Dik. 2002. Multatuli: leven en werk van Eduard Douwes Dekker. Amstelodami: Sun. ISBN 905875054X
Nexus externi [recensere]
- Museum de vita et operibus Multatuli
| Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |