Motus Antagonistarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Motus Antagonistarum est motus culturalis Novi Eboraci anno 2000 rite constitutus, a desperatione in urbano artis mercatu florendi impulsus, ex Psycho Moto magazina fanaticorum anno 1988 pelliculaque Anything Boys Can Do anno 1996 ortus.[1] Motus praecipue artes oculorum, litteras, pelliculam, edicta artis, et descriptionem graphicam amplectitur. Statum politicum contra commercium per vulgatas in mercatu artis normas reiciendas confirmat, et ad creanda non lucrativa culturae opera locosque laborat. Sua ratio est significationis inopiam, superficialitatem, artificialitatem artis commercialis deridere. Sodales, antagonistae haud sollemni more appellati, ingenium novum nutriunt, opera artis exhibenda curantes, secum alios artifices coniungentes, consilium dantes, auxilium profitentes. Motus plus quam 3000 artifices per totum orbem terrarum duodecim annos adiuvit.

Nota[recensere | fontem recensere]

Facebook fanaticorum paginae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!