Mosovce

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mošovce in Slovacia

Civitas Mošovce est in numero civitatum regionis Thurocziensis maximarum in praesenti circulo Turčianske Teplice.

Historia[recensere | fontem recensere]

Civitas Mošovce est in numero maximarum civitatum Thurocziensium, cuius historia plus quam 770 annos appellata multis monumentis integris demonstratur. Primum monumentum litterarum de civitate Mošovce est donatio Andreae II regis facta 1233 anno. Initio civitas e coloniis duabus composita est, quarum prima est Machyuch, in loco hodierni de Starý Rad (Ordinis veteris) sita, et secunda, in loco Vidrmoch sita, Terra Moys. Ea colonia temporibus antiquis fuisse cuidam domino Moys nominato traditur. Nomen cuius fuerit contractio nominis Slavici Mojtech, item Vojtech, seu Mojmír. Ab eo tempore civitas mutabat nomina Mossovych, Mosocz, Mossowecz, villa regia Mayos alio nomine Mossovych, oppidum Mayus seu Mosocz, Mosocz olim Mayus et hodiernum nomen Mošovce. Parte civitatis peculiari est villa Chornukov, nomen cuius hodiernum est Čerňakov.

Civitas Mošovce primum villa regia cum scultetia, deinde oppidum privilegarium sub curatione arcis Blatnica fuit. Anno 1527 oppido Mošovce genus Revay potitus est, quod fere quattuor saecula iura civium opprimebat.

Civitas Mošovce olim fuit magna artificiorum sedes Thuroczii, ubi fabrication floruit. Omnium collegiorum, quae circa 15 erant, diutissime collegium sutorum et clarissimum pelionum manebant. Hodierna civitas regionem recreationis amplam cum multitudine rerum memoria dignarum putari potest.

Architectura domum propria

Memorabilia[recensere | fontem recensere]

Castellum secundo dimidio decimi octavi saeculi constitutum cum hortis Anglicis late patentibus est nobilissimum omnium memorabilium. Iucunditates ceterae sunt locus memorabilis domus, ubi Iohannes Kollár natus est, ecclesia cum ara pretiosa in loco ecclesiae veteris constituta, ecclesia evangelica condita anno 1784, museum artificiorum, vitreum et aedificium anno 1800 exstructum.

Natura[recensere | fontem recensere]

Civitas Mošovce vere loca circumiacentia unica habet. Latitudo hortorum vetustorum viriditasque locum incredibili varietate adiuctum facile ad montes huius loci nomine Magna Fatra effingunt. Qui viatoribus in Slovacia iucundissimi sunt. Calces formarum fascinantium et pulchritudines vallium Gaderská atque Blatnická nominatarum, quae describi non posunt, a naturae admiratoribus longinquis exquiruntur.

Animi cultus atque humanitas et traditiones[recensere | fontem recensere]

Populo Slovaco civitas Mošovce multas notas personas edidit, quarum notissimi sunt Frico Kafenda (1883–1963), qui modos musicos composuit; mulier Anna Lacková-Zora (1899–1988), quae libros scripsit; litterarum criticus, rerum scriptor, et poeta Stephanus Krčméry (1892–1955); dramatum auctor Iur Tesák Mossoviensis; atque conditor vigilum voluntariorum in Slovacia Miloslav Schmidt.

Notissimus cuitas est Iohannes Kollár (1793–1852), clarissimus Slavorum poeta, sapientiae studiosus et contionator evangelicus, qui suo immortali opere, Slávy dcera appellato, litteras duorum minime populorum adauxit. Opus supra commemoratum temporibus illis futurisque simul erat origo et ratio civium patriae amantium; quod archetypo etiam libro converso in terris Slavis ceterisque auctorem in aetermum illustravit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mosovce spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]