Michael Rostovcev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Michael Rostovtzeff

Michael Ioannis filius Rostovcev seu Rostovtzeff (Russice: Михаил Иванович Ростовцев; natus die 10 Novembris [stilo vetere die 29 Octobris] anno 1870, mortuus die 20 Octobris anno 1952) fuit mundi antiqui historicus. Primus fuit historicus qui oeconomias antiquas perspexit theorias capitalismi et rerum novarum adhibens. Aetate sua fuit scriptor praestans de historia antiqua Russiae septentrionalis et Ucrainae.

Zitomiriae in Ucraina natus est; mortuus est Novo Portu in Connecticuta in Civitatibus Foederatis.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Рождение Римской империи ('Ortus Imperii Romani', 1918)
  • Эллинство и иранство на юге России ('Graeci et Iranici ad meridionem Russiae', 1918)
  • A Large Estate in Egypt in the Third Century B.C. (Magnum praedium in Aegypto saeculo III a.C.n.', 1922)
  • Skythien und der Bosporus ('Scythae et Bosporus', 1925)
  • The Social and Economic History of the Roman Empire ('Historia socialis et oeconomica Imperii Romani', 1926)
  • A History of the Ancient World: Volume I, The Orient and Greece ('Historia mundi antiqui: volumen I, oriens et Graecia', 1926)
  • A History of the Ancient World: Volume II, Rome ('Historia mundi antiqui: volumen II, Roma', 1927)
  • Mystic Italy ('Italia mystica', 1927)
  • Caravan Cities ('Urbes caravanarum', 1932)
  • Dura-Europos and Its Art ('Dura-Europus et sua ars', 1938)
  • The Social and Economic History of the Hellenistic World ('Historia socialis et oeconomica mundi Hellenistici', 1941)