Calamaula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Calamaula[1] vel calamaules[2] fuit instrumentum musicum Medii Aevi et Renascentiae familiae aerophonorum, in Europa a duodecimo usque ad saeculum septimum decimum factum. Ex zurna orientali deductum, auctor generis oboe? factum est.

Verbum est Graecum nomen substantivum eo qui 'calamos' sonat. Nomen calamaula in inscriptione lapidea invenitur,[3], Q. A. Eutychiano dicata, saeculi primi aut secundi a.C.n. et in Museo Civitatis Atestino (Atestis, in Venetia regione) servata. In lapide imago calamos etiam sculpitur.

In memoriae ambitu agropastoralis Italianae[recensere | fontem recensere]

Calamos (Italiane: ciaramella, et posthac sic vocabimus) in ambitu musicae traditae agropastoralis Italianae invenitur in tota Italia medio-meridiana, ubi varia nomina (ciaramedda, cornetta, totarella, trombetta, bìffera, bìfara, pipìta, et in Corsica cialamella) accipit, et comitatur utriculum (Italiane zampogna). Cum? lamella duplici in ore tenta, canna conica, et sine aliqua clave est.

Ambitus scalae tonorum ciaramellae (exemplum modo SOL) pertinet fere a nota FA# (in primo spatio pentagrammatis?[4]) ad notam DO (super pentagramma) usque.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Vide: M. Gioielli, "La calamaula di Eutychiano," Utriculus 8(4), 1999.
  4. Pentagrammum (e Graecis pente 'quinque' + gramma 'linea', ergo 'quinque-lineae') ex quinque lineis et quattuor spatiis componitur, in quo musicae notae iuxta ipsārum tonos scribuntur et leguntur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ciaramella cum utriculo (Italice zampogna) sonat in Sacro Monte (in Cis-AlentoCampania regione).


Saxophone-icon.svg Haec stipula ad instrumentum musicum spectat. Amplifica, si potes!