Meta sudans

E Vicipaedia

Meta sudans est fons in formam metae temporibus imperatorum Flaviorum (Domitiani[1] ut videtur) Romae iuxta Colosseum erectus. Quia aquis e cacumine per latera defluentibus sudare videbatur, ex ea re nomen sudantis cepit.

Descriptio et historia[recensere | fontem recensere]

Erectus est in regione 8, sed attingit fines regionum 2 et 3 et 4 et 8. Qua re sunt, qui opinentur ob haec confinia ei fonti et nomen et formam metae data esse.

Parti supremae erat forma fructus pini aut floris lapidei. Hinc indidem aqua desuper effundebatur.

Species eius expressa est in nummo imperatoris Titi anno 80 contributo et in veteribus imaginibus fotographicis. Seneca philosophus metae sudantis fecit mentionem in suis epistulis ad Lucilium[2].

Quae partes metae sudantis usque ad nostram aetatem exstiterunt, iussu Ducis Mussolini inter annos 1933 et 1936 sublatae sunt, ut ista ampla via imperii (italice: Via dell'Impero, hodie Via dei Fori Imperiali) a foro Venetiae (Piazza Venezia) vel a Monumento Unitatis insuper fora imperatorum usque ad Colosseum perduci posset. Solum fundamentum ex opere caementicio elaboratum adhuc erat visibile. Sed duobus ultimis decenniis saeculi 20 non solum obruta fora imperatorum sed etiam locum metae sudantis effodere inchohatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Staccioli, ut infra in bibliotheca p. 358
  2. 56,4

Bibliotheca[recensere | fontem recensere]

Romolo A. Staccioli: Guida di Roma antica, Mediolani 1994. ISBN 88-17-16585-9.

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!