Amphitheatrum Flavium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quamdiu stat Colyseus, stat et Roma
Quando cadet Colyseus, cadet et Roma
Quando cadet Roma, cadet et Mundus

Beda Venerabilis [1]

Amphitheatrum Flavium.
Quod hodie amphitheatri restat.
Mappa mediae Romae tempore Imperii Romani; Amphitheatrum Flavium in parte dextra.
Hypogeum, arena medii amphitheatri; via lignea est aedificium hodiernum.
Pars hypogei.

Amphitheatrum Flavium, sive recentius Colosseum, est ellipticalis Romá mediá amphitheatrum,[2] maximum tale Romanum opus aedificatum, quod officium suum per quingentos fere annos praestabat, ultimis ludis sexto saeculo effectis. Habetur unum ex maximis architecturae Romanae ingeniariaeque Romanae? operibus.

Aedificium se ad quinquaginta milia spectatorum sedentium accommodare potuit.[3][4][5] Praeter ludos gladiatorios, multae species ludorum ibi habebantur, sicut simulata proelia navalia, animalium venationes, supplicia quae ad permultos reos nefarios (Christianis non exclusis) pertinebant, scaenica spectacula celebrium proeliorum, et actiones fabulosae mythologiam classicam tractantes antiquitate concitatae.

In situ ad orientem Fori Romani iacenti, aedificatio inter annos 70 et 72 coepit,[3] Vespasiano imperatore. Anno 80, Tito imperatore, confecta est,[6] per principatum Domitiani (81–96) porro mutatum.[7] Nomen Amphitheatri Flavii ex gentile Titi Vespasianique nomine, eodem ex nomine gentis Flaviae deducitur.

Permagnum aedificium cessavit ad delectamenta adhibere, Medio Aevo incipiente, et interea ad habitationes, tabernas, officinas, religiosorum ordinum receptaculum, fodinam, oppidum munitum, et locum sacrum Christianorum adhibebatur.

Misere hodie amphitheatrum semidirutum videtur propter terrae-motus et furtum marmorum et saxorum, sed longo tempore visum est qualis prima urbis imperialis imago. Nunc multitudines ad se vocat peregrinorum artis amantium et quotannis Ecclesia Catholica Romana ibi celebrat die sexto passionis Christi cum pompa facibusque Viam Crucis, Summo Pontifice ducente, in memoria innumerorum martyrum Christianorum qui in amphitheatro vitam amiserunt.

Index

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nota

  1. Citatio e Christopher Woodward, In Ruins (Londini 2001).
  2. Vespasianus "fecit . . . item amphitheatrum urbe media, ut destinasse compererat Augustum" (Suetonius, libro 8, numero 9.1).
  3. 3.0 3.1 Rome-accom.com Historia Colossei.
  4. William H. Byrnes IV (Spring 2005) "Ancient Roman Munificence: The Development of the Practice and Law of Charity," Rutgers Law Review 57(3, ver 2005):1043–1110.
  5. BBC.co.uk BBC Colossei Historia, p. 1.
  6. BBC.co.uk BBC Colossei Historia, p. 2.
  7. Roth, Leland M. (1993). Understanding Architecture: Its Elements, History and Meaning (First ed.). Boulder, CO: Westview Press. ISBN 0-06-430158-3 .

[recensere] Bibliographia

[recensere] Nexus externus

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Amphitheatrum Flavium spectant.


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis