Mentha piperita
E Vicipaedia
| Mentha × piperita | |
|---|---|
| Mentha × piperita | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Plantae |
| (inordinata): | Angiospermae |
| (inordinata): | Eudicotyledones |
| (inordinatus): | Asteridae |
| Ordo: | Lamiales |
| Familia: | Lamiaceae |
| Genus: | Mentha |
| Hybrida interspecifica | |
|
Mentha × piperita L. (pro sp.) |
|
Mentha × piperita est hybrida interspecifica cuius nomen extrahitur e binomine Mentha piperita a Linnaeo anno 1753 statuto; ille enim a speciminibus in Anglia repertis hanc plantam rite descripsit.[1] Eruditi recentiores speciem naturalem esse negant; hybridam evenisse censent e generis Menthae speciebus, scilicet Mentha aquatica et Mentha spicata. Crebriter in hortis colitur ad usum medicinalem et condimentariam; rarius naturá crescit in eis locis ubi species parentes sibi adiacent.[2]
Notae [recensere]
- ↑ Linnaeus, C. (1753). Species Plantarum vol. 2 pp. 576–577
- ↑ Mentha × piperita
Nesxus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Mentham piperitam spectant. |