Lamiaceae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lamiaceae
Melissa officinalis
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Lamiales
Familia: Lamiaceae
Martinov
Genera

Vide commentarium.

Lamiaceae vel Labiatae sunt familia plantarum florentium diu habita ad Verbenaceas arte conexa, sed nonnulla phylogenesis studia[1] monstraverunt multa genera inter Verbenaceas olim posita recte esse inter Lamiaceas ducta, quoniam nuclearia Verbenacearum genera ad Lamiaceas non arte conectuntur, et ad alia genera Lamialium artius conectuntur. Ergo comprehendit nuperrime amplificata Lamiacearum familia genera 233[2] ad 263,[3] et species 6900[2] ad 7200.[4]

Lamium purpureum, floribus bilateraliter symmetricis

Omnes harum plantarum partes saepe sunt aromaticae, multasque propterea herbas culinarias late adhibitas comprehendunt, inter quas Lavandula, Mentha, Ocimum basilicum, Origanum majorana, Origanum vulgare, Perilla, Rosmarinus officinalis, Salvia officinalis, Satureja, et Thymus. Aliquae sunt frutices, arbores (exempli gratia, Tectona), et raro vineae.

Multa genera late excoluntur, non solum pro proprietatibus aromaticis, sed etiam pro culturae facilitate: haec genera sunt inter plantas caulibus sectis facillime propagatas. Praeter plantas pro foliis edulibus cultas, aliquae pro ornamento aluntur; exempli gratia, species generis Solenostemonis. Aliae pro seminibus edulibus excoluntur, praecipue Salvia hispanica (Anglice: chia).

Primum familiae nomen fuit Labiatae, quia floribus plerumque sunt petala labiis superiore inferioreque connatis. Cum hoc nomen iam habeatur acceptum, plurimi botanistae nomen Lamiacearum pro hac familia semper usi sunt.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Folia sunt opposita et decussata (quoque pari ad priorem parem perpendiculari) vel verticillata.

Caules transverse scissi saepe sunt quadrati, sed haec proprietas in aliis familiis aliquando invenitur.

Flores sunt bilateraliter symmetrici, quinque petalis coniunctis, quinque sepalis coniunctis. Plurimi sunt bisexuales et verticillastri, fasciculum florum habentes quod verticillus florum videtur, cum revera in duobus fasciculis aggregatis consistit.

Genera[recensere | fontem recensere]

Ballota hirsuta
Mentha
Prasium majus inter saxa

Genera in familia amplificata sunt[3]:


Acanthomintha
Achyrospermum
Acinos
Acrocephalus
Acrotome
Acrymia
Adelosa
Aegiphila
Aeollanthus
Agastache
Ajuga
Ajugoides
Alajja
Alvesia
Amasonia
Amethystea
Anisochilus
Anisomeles
Archboldia
Asterohyptis
Ballota
Basilicum
Becium
Benguellia
Blephilia
Bostrychanthera
Bovonia
Brazoria
Bystropogon
Calamintha
Callicarpa
Capitanopsis
Capitanya
Caryopteris
Catoferia
Cedronella
Ceratanthus
Chaiturus
Chamaesphacos
Chaunostoma
Chelonopsis
Chloanthes
Cleonia
Clerodendrum
Clinopodium
Colebrookea
Collinsonia
Colquhounia
Comanthosphace
Congea
Conradina
Coridothymus
Cornutia
Craniotome


Cryphia
Cuminia
Cunila
Cyanostegia
Cyclotrichium
Cymaria
Dauphinea
Dicerandra
Dicrastylis
Dorystaechas
Dracocephalum
Drepanocaryum
Elsholtzia
Endostemon
Englerastrum
Eremostachys
Eriope
Eriophyton
Eriopidion
Eriothymus
Erythrochlamys
Euhesperida
Eurysolen
Faradaya
Fuerstia
Galeopsis
Garrettia
Geniosporum
Glechoma
Glechon
Glossocarya
Gmelina
Gomphostemma
Gontscharovia
Hanceola
Haplostachys
Haumaniastrum
Hedeoma
Hemiandra
Hemigenia
Hemiphora
Hemizygia
Hesperozygis
Heterolamium
Hoehnea
Holmskioldia
Holocheila
Holostylon
Horminum
Hosea
Hoslundia
Hymenocrater
Hymenopyramis
Hypenia


Hypogomphia
Hyptidendron
Hyptis
Hyssopus
Isodictyophorus
Isodon
Isoleucas
Kalaharia
Karomia
Keiskea
Kudrjaschevia
Kurzamra
Lachnostachys
Lagochilus
Lagopsis
Lallemantia
Lamiophlomis
Lamium
Lavandula
Leocus
Leonotis
Leonurus
Lepechinia
Leucas
Leucophae
Leucosceptrum
Limniboza
Lophanthus
Loxocalyx
Lycopus
Macbridea
Mallophora
Marmoritis
Marrubium
Marsypianthes
Meehania
Melissa
Melittis
Mentha
Meriandra
Mesona
Metastachydium
Microcorys
Micromeria
Microtoena
Minthostachys
Moluccella
Monarda
Monardella
Monochilus
Mosla
Neoeplingia
Neohyptis
Neorapinia


Nepeta
Newcastelia
Nosema
Notochaete
Ocimum
Octomeron
Ombrocharis
Oncinocalyx
Origanum
Orthosiphon
Otostegia
Oxera
Panzerina
Paralamium
Paraphlomis
Paravitex
Peltodon
Pentapleura
Perilla
Perillula
Peronema
Perovskia
Perrierastrum
Petitia
Petraeovitex
Phlomidoschema
Phlomis
Phyllostegia
Physopsis
Physostegia
Piloblephis
Pitardia
Pityrodia
Platostoma
Plectranthus
Pogogyne
Pogostemon
Poliomintha
Prasium
Premna
Prostanthera
Prunella
Pseuderemostachys
Pseudocarpidium
Pseudomarrubium
Puntia
Pycnanthemum
Pycnostachys
Rabdosiella
Renschia
Rhabdocaulon
Raphidion
Rhododon
Rosmarinus


Rostrinucula
Rotheca
Roylea
Rubiteucris
Sabaudia
Saccocalyx
Salazaria
Salvia
Satureja
Schizonepeta
Schnabelia
Scutellaria
Sideritis
Solenostemon
Spartothamnella
Sphenodesme
Stachydeoma
Stachyopsis
Stachys
Stenogyne
Sulaimania
Suzukia
Symphorema
Symphostemon
Synandra
Syncolostemon
Tectona
Teijsmanniodendron
Tetraclea
Tetradenia
Teucridium
Teucrium
Thorncroftia
Thuspeinanta
Thymbra
Thymus
Tinnea
Trichostema
Tsoongia
Vitex
Viticipremna
Warnockia
Wenchengia
Westringia
Wiedemannia
Wrixonia
Xenopoma
Zataria
Zhumeria
Ziziphora

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P. D. Cantino, R. M. Harley, et S. J. Wagstaff, S.J. 1992. "Genera of Labiatae: status and classification." In Advances in Labiate Science, ed. R. M. Harley et T. Reynolds (Kew: Royal Botanic Gardens, 1992), pp. 511–522.
  2. 2.0 2.1 V. H. Heywood, R. K. Brummitt, A. Culham, et O. Seberg, Flowering Plant Families of the World (Kew: Royal Botanic Gardens, 2007).
  3. 3.0 3.1 "GRIN Taxonomy for Plants—Genera of Lamiaceae". United States Department of Agriculture 
  4. "Angiosperm Phylogeny Website—Lamiales". Missouri Botanical Garden 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cantino, P. D., R. M. Harley, et S. J. Wagstaff. 1992. "Genera of Labiatae: status and classification." In Advances in Labiate Science, ed. R. M. Harley et T. Reynolds. Kew: Royal Botanic Gardens.
  • Heywood, V. H., R. K. Brummitt, A. Culham, et O. Seberg. 2007. Flowering Plant Families of the World. Kew: Royal Botanic Gardens.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg