Mensurae Romanae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mensurae Romanae sunt mensurae quibus Romani res scilicet metiebantur.

In tabula infra enumerantur mensurae Romanae, et mensurae metricae Anglicaeque paria facientes.

Longitudo[recensere | fontem recensere]

Mensura Romana aliter Mensura metrica Mensura anglica
digitus, -ī, m. 116 pedis
18. 52 mm
     105/128"
ūncia, -ae, f.[1] 112 pedis
2. 47 cm
     35/36"
palma, -ae, f. 4 digiti seu 3 unciae
7. 41 cm
  2  11/12"
pēs, -dis, m. 16 digiti seu 12 unciae
29. 61 cm [2]
  11  2/3"
cubitus, -ī, m.[3] 24 digiti
44. 45 cm
1' 5  1/2"
gradus, -ūs, m. 40 digiti
74. 08 cm
2' 5  1/6"
passus, -ūs, m. 5 pedes
1. 48 m
4' 10  1/3"
pertica, -ae, f. 10 pedes
2. 96 m
9' 8  2/3"
actus, -ūs, m. 120 pedes
35. 56 m
116' 8"  
stadium, -iī, n. 625 pedes seu 125 passus
185. 21 m
607' 7"  
millia passuum 5 000 pedes seu 1 000 passus seu 8 stadia
1. 48 km
4,861' 1"  
leuga, -ae, f. 15 000 pedes seu 3 000 passus seu 24 stadia
4. 43 km
14,592' 14"  

Area[recensere | fontem recensere]

Mensura Romana Actus quadrati Mensura metrica Mensura anglica
pes quadratus 114 400
876   cm²
0. 943 ft²
scripulum, -i, m. 1144
8. 76
94. 3 ft²
actus minimus 130
42  
452   ft²
clima, -ae, f. 14
315  
3390   ft²
actus quadratus 1
1260  
0. 311 acre
iugerum, -i, n. (pl. in 3ª decl.) 2
0. 252 ha
0. 623 acre
heredium, -i, n. 4
0. 504 ha
1. 25 acre
centuria, -ae, f. 400
50. 5 ha
125   acre
saltus, -ūs, m. 1600
202   ha
499   acre

Secundum Frontinum (De Aquaeductu Urbis Romae, Liber I, 25), est quoque quinaria (-ae, f.), quae est fistula a diametro quinque quadratum (5/4 digiti). Ergo, quinaria 420 mm² habet. Est quoque senaria (a diametro sex quadratum), septenaria (septem quadratum), et deinceps simili incremento usque ad vicenariam (a diametro certe viginti quadratum). Hae mensurae ad solas fistulas metiendas adhibebantur.

Pondera[recensere | fontem recensere]

  • Libra, quae efficit duodecim uncias et 288 scripula. Circiter 324/327gr.
  • Dodrans, id est tres partes librae sive novem unciae. Circiter 244/245gr.
  • Selibra, id est dimidia libra sive sex unciae. Circiter 162/164gr.
  • Quincunx, id est quinque uncias. Circiter 135/136gr.
  • Triens, id est tertia pars librae sive quatuor uncias. Circiter 108/109gr.
  • Quadrans, id est quarta pars librae sive tres unciae. Circiter 81/82gr.
  • Sextans, id est sexta pars librae sive duae unciae. Circiter 54 gr.
  • Sescuncia, id est uncia et semis. Circiter 40gr.
  • Uncia, duodecima pars librae sive 24 scripula. Circiter 27gr.
  • Semuncia, dimidia uncia. Circiter 13/14gr.
  • Scripulum, 1/288 librae sive 1/24 unciae. Circiter 1,13gr.

Apothecarii et medici Romani, ut drachmam passim in libris Graecis usitatam in Latinum sermonem vertere possent, nomen denarium usurparunt. Ita apud Celsum denarius septimam partem unciae pendet (id est paulo minus quam quatuor grammata). Idem Celsus, ut instar oboli haberet qui sexta pars drachmae erat, "denarii sextantibus" utebatur, "paulo plus dimidio scripulo" facientibus[4].

Capacitas[5][recensere | fontem recensere]

  • Culleus id est viginti amphorae : 525 litra.
  • Cadus vel Metreta, id est amphora et semis vel tres urnae vel duodecim congii vel 72 sextarii : 39,39 l.
  • Amphora vel Quadrantal id est duae urnae vel tres modii vel octo congii vel 48 sextarii : 26,26 l = pes cubicus unus.
  • Urna id est quatuor congii vel 24 sextarii : 13,13 l.
  • Modius id est sedecim sextarii vel 192 cyathi : 8,73 l.
  • Congius id est sex sextarii vel 72 cyathi : 3,27 l.
  • Sextarius id est duae heminae vel quatuor quartarii vel duodecim cyathi : 0,54l.
  • Hemina vel Cotyla id est sex cyathi : 0,27 l..
  • Quartarius id est tres cyathi : 0,14 l.
  • Cyathus id est quatuor cochlearia : 0,046 l.
  • Cochlear quadragesima octava pars sextarii : 0,011 l.

Nonnumquam ratio duodecimalis, vel si mavis uncialis, inter cyathum et sextarium eodem modo quo inter unciam et libram usurpatur : sextans valet binos cyathos, quadrans ternos, triens quaternos, quincunx quinos etc.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In nonnullis fontibus (e.g. Charles Anthon (1843). William Smith. ed. A dictionary of Greek and Roman antiquities (3rd American ed.). Harper and Brothers ), mensura hodierna pollex, -icis, m. dicitur. Alii autem "unciam" dicunt, ut antiquitus.
  2. Rottländer, Rolf C. A.. "Vormetrische Längeneinheiten [Unitates praemetricales longitudinis]" (Germanice)  Mensura pedis Romanis antiqui in modis statisticalibus cum 58 fontibus fundata est 296.13 ± 0.500 mm.
  3. Seu cubitum, -ī, n.
  4. Celsus, De Medicina V,17.
  5. De exacto valore in litris non omnes eruditi consentiunt. Numeros propositos circiter intellegi oportet.

Fontes[recensere | fontem recensere]