Iugerum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Apud Romanos antiquos iugerum erat mensura areae quae habebat "longitudinem pedum CCXL, latitudinem pedum CXX"[1], quod efficiebat 28 800 pedes quadratos vel duos actus (hodie circiter 0.25 ha). Rursus in heredio duo iugera et in centuria ducenta inerant.

Rustici Romani agros suos iugeribus vulgo metiebantur, quae mensura initio erat area quae iugo boum uno die exarari potest[2]. Medio aevo quoque iugerum in usu communi esse non destitit, et in nonnullis regionibus Germanicis etiamnunc (Theodisce 'Joch' = iugum) partim usurpatur. Iam in nonnullis provinciis Imperii Romani (Hispania) jugerum plane iugum dicebatur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Columella V,1,6
  2. Plinius Maior XVIII,3 qui Varronem sequitur.