Melanargia galathea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Melanargia galathea
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Nymphalidae
Subfamilia: Satyrinae
Tribus: Satyrini
Genus: Melanargia
Species: M. galathea
Binomen
Melanargia galathea
(Linnaeus, 1758)

Melanargia galathea (Anglice marbled white, marmoress[1]; Theodisce Schachbrett, Damenbrett ; Francice demi-deuil, échiquier, échiquier commun, arge galathée) est papilio familiae Nymphalidarum, in plurimo Europae (sed non in Scandinavia), Africa Septentrionali, et ad orientem usque ad Iraniam endemicus. Sua distributio geographica in Britanniarum Regno saeculo vicensimo extenta est.

Melanargia galathea1.jpg

Hi papiliones in terris gramineis non emendatis per Britanniam meridianam, praecipue in South Downs?, saepe observantur.

Sicut alii papiliones subfamiliae Satyrinarum, larvae variis graminibus vescuntur, quorum omnia non sciuntur; putatur autem Festuca rubra in eorum victu esse propria.

Ova, feminis volantibus vel brevissime considentibus, in caulibus graminum paruntur, inter gramina reapse sparsa. Larvae, simul ac excluduntur, hibernare incipiunt, et solum vere sequenti vescuntur, cum novus auctus fiat. Eis est color flavovirens, linea atrovirenti trans medium dorsum patente. Pupatio in gradu humi in pupa laxa fit. Innumerabiles ex pupis Iulio excluduntur adulti, ut in situ idoneo tempestate serena, calida, aprica, milia inter graminum capitibus placide volitantes videri possint.

Notae[recensere | fontem recensere]


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!