Maximilianus de Montgelas

E Vicipaedia
Maximilianus Iosephus de Montgelas cum habitu ordinis Huberti. Pictura Iosephi Hauber (Monaci, 1806).

Maximilianus Carolus Iosephus Franciscus de Paula Hieronymus de Montgelas (natus Monaci 12 Septembris 1759; ibidem mortuus 14 Iunii 1838) fuit vir publicus Bavaricus, qui ab anno 1799 ad annum 1817 minister Maximiliani I Iosephi electoris primo, tum regis Bavarici, meruit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pueritia et eruditio[recensere | fontem recensere]

Maximilianus Iosephus de Montgelas 12 Septembris 1759 Monaci natus fuit post Mariam Josepham sororem secundus puer Jani de Montgelas maioris imperatoris, qui nobilibus Savoiae rusticis ortus est, et Ursulae comitis de Trauner natae, quae post illius partum mortua est. Montgelas, cum puer parentes amisisset, apud aviam in urbe Frisinga principis et episcopi, ex 1764 Nanceii in collegio Societatis Iesu educatus est. Postquam 1766, Lotharingia cum capite Nanceio denique ad Franciam venit, Societas Iesu, ut anno 1764 in Francia, omnibus fortunis eversa et fugata est. Montgelas Nanceii versans Argentorati iuribus studens, Illuminismi Francici mentem accepit. Examine forensi suo Ingolstadii in Universitatem Bavaricam egregio et relatione temptata sua probata[Latinitas dolet] anno 1777 duodeviginti annos natus consultor electoris Bavarici in officio esse coepit. Tribus mensibus post, Maximilianus III Iosephus elector eius fautor compaterque mortuus est.

Primi magistratus[recensere | fontem recensere]

Carolo Theodoro electore, qui initio regni Bavarici sui longe aliter ac posterioribus annis reformationes mentitus est, Montgelas primum ascendere perrexit. Sicut documentum demonstrat, Montgelas consultor iam anno 1778 undeviginti annos natus cum duobus magistris operatus est incepto dominii directi argentariis hypothecarum statim finiendi et rusticis dominium superius permittendi; dominium inferius eis iam magnam partem fuit. Sex annos Montgelas consultor electoralis sine merito imprimis in censurae collegio Bavarico operatus est. Serissime Carolus Theodorus elector consultores censurae suos et spirituales et temporales libros Illuminismi non secundum iussum vetuisse, sed illos his favisse, scripta contra Illuminismum amovisse animadvertit. Postremo etiam foras est elatum complures magistratus censurae in numero Ordinis Illuminatorum anno 1784 patefactos fuisse, inter eos etiam Montgelam, quem elector non persequeretur. Quia autem magistratus mercedem praebens in Bavaria ei vanus fuit, Bavariam reliquit et anno 1786 in officio Caroli II Augusti ducis Palatini ac Zweibrückensis esse coepit. Hic Montgelas interfuit?, ut mutationis consilium Caroli Theodori vetaretur et iam tum consilia ad Bavariam reformandam conciperentur. Cum Zweibrücken anno 1793 a Francicis occuparetur, Carolo fugam se mandato Montgelas magistratus ducalis mansit, ut inter copias externas et incolas ita conciliaret, ut fama eum Iacobinum esse oriretur. Montgelas, cum tabularium ducale servans Manhemium pervenerat, apud Carolum II offensus est.

Minister in Bavaria[recensere | fontem recensere]

Post Caroli mortem Maximilianus Iosephus eius frater successorque illum 1796 consultorem fecit et elector Palatinatus atque Bavariae factus 1799 Monacum secum duxit. Borussia optata et Francia invita Montgelas Monaci 1799 maximum ministerium accepit ab externis negotiis, quo ad 1817 omnia rexit et inspexit. Praeterea fuit a 1806 ad 1817 minister rerum internarum et a 1803 ad 1806 atque a 1809 ad 1817 minister fiscalis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Weis, Eberhard, "Montgelas, Maximilian Graf von". Apud: Neue Deutsche Biographie 18 (1997), p. 55-63 (hic in interreti)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximilianum de Montgelas spectant.