Latinitas bona

Mauritius Boitel

E Vicipaedia
(Redirectum de Maurice Boitel)
Salire ad: navigationem, quaerere


Mauritius Boitel (Francogallice: Maurice Boitel), Francogallicus pictor , apud Velliocassios e bellovaco auctionum perquisitore patre, die 31 Iulii anno 1919 natus est. In morino vico Audresselles, die 11 Augusti anno 2007 mortuus est.

Prius studuit artibus in provinciarum oppidis: Gesoriaco et Samarobriva et Divione. Aetate sua viginti, coepto secundo universali bello, in montanorum peditum centuria, etiam post indutias, bellavit.

Lutetiae superiorem gentilem scholam liberalium artium admissus, ibi cum amicis Bernardo Buffet Ludovicoque Vuillermoz iungit consuetudinem.

Multa praemia, inter quae Gallorum Artificium et Gallorum Academiae Artificium coronae, ei data sunt. Abdeltif praemio accepto, duos annos illa Numidiae parte quam hodie Algeriam vocant cum uxore et primogenito filio incoluit, et ibi valde coloratas tabulas pinxit.

Multis autem in Imperii Romani provinciis laboravit, sub sole ardenti aut in alpium nivibus: apud Getulos, et Lusitanos, et Cauletos, et Lemovices, et Parisios et Aeduos, et Venetos, et Etruscos, et in primis apud Iberos (in Cadaqués et in Peniche vicis) et Morinos (in Audresselles vico). Iam senescens, atque venit Romam ubi depinxit forum Romanum et Capitolium et Vestae templum.

Prospectuus sed etiam multarumque mulierum imagines depinxit.

Huius artificis tabulas in Galliae Numidiaeque oppidorum museis contemplari potes: et Gallicae Valentiae, et Cirtae, et Sceaux, et Icosii, et in Lutetiae capitolio.

Multas tabulas Aeduis, et Allobrogibus, et Helvetiis et Morinis, et Britannis, et Germanis et Parisiis, et Persis et Iaponensibus et his Britannis et Iberiis qui incolunt trans Oceanum hanc regionem quem vocant Americam vendidit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]