Mathilda Laetitia Gulielmina Bonaparte

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula picta principessae Mathildae

Mathilda Laetitia Gulielmina Bonaparte (nata 27 Maii 1820 Tergestes, mortua 2 Ianuarii 1904 Lutetiae) filia Hieronymi Bonaparte et Catharinae de Virtembergia fuit. Fuit pictrix et ab anno 1847 hospes erat domus Lutetiae, in quam scriptores aliosque artifices invitabat.

Vitae[recensere | fontem recensere]

Mathilda, cuius parentes in Italia in exilio vixerunt, Florentiae et Romae educata est. Anno 1840 comiti Russico nupsit, sed anno 1845 Aemilianum de Nieuwerkerke sculptorem cognovit, qui iter per Italiam fecit, et anno 1847 cum eo amatore Lutetiam iit. Cum Nieuwerkerke viginti annos vixit et pecunia mariti domum artificium condidit. Nieuwerkerke anno 1848 a Napoleone Bonaparte, praeside rei publicae Francicae nuper electo et consobrino Mathildae, director museorum rei publicae nominatus est. Qui post finem imperii in Italiam fugit, Mathilda Lutetiae mansit et anno 1873 iterum marito nupsit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mathildam Bonaparte spectant.