Martha Warren Beckwith

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Martha Warren Beckwith (18711959) fuit "folklorista," ethnographus, et linguae Anglicae praeceptrix Americana.

Nata in vico Wellesley Heights Massachusettae die 19 Ianuarii 1871, ea iuvenis ad Insulas Havaianas cum parentibus, Georgio Ely Beckwith et Harrieta Winslow Goodale, ambobus magistris, inviserunt. Gradu Artium Baccalaureati apud Collegium Mount Holyoke anno 1893 accepto, apud collegia Elmira, Mount Holyoke, Vassar, et Smith linguam Anglicam puellis docuit. Anno 1906, Francisco Boas professore, ea gradum Artium Magistri in anthropologia accepit; iterum Doctoris Philosophiae anno 1918. Remigravit professor anno 1920 ad Vassar, ubi ad recessum anno 1938 mansit. Praeses fuit Sodalitatis Folklore Americanae annis 19321933 (Luomala 1962). Mortua est die 28 Ianuarii 1959, anno aetatis suae octogensimo octavo.

Ethographiae studens, quater Iamaicam visitavit; quater etiam Dakotas, cum Oglala aestate anni 1926, et cum Mandan Hidatsisque aestatibus annorum 1929, 1931, et 1932. Per orbem terrarum circumnavigatum, tempus vernum anni 1927 in India Portugallensi morata est. Academicos de his populis commentarios in actis diurnis variarum sodalitatum eruditarum divulgavit. Saepissime ad Havaios redivit, qua ea anno toto 1938 ut mythologiae Havaianae studeret habitavit. Ad extremum, paene caeca, sed iam studendi cupida, Berkleiae Californiae consedit.

Opera maiora[recensere | fontem recensere]

  • Beckwith, Martha Warren. 1940. Hawaiian Mythology. Folklore Foundation of Vassar College. Portus Novus: Yale University Press. ¶ 1970. Prooemium a Catharina Luomala novissime scriptum. Honolulu: The University Press of Hawaii.
  • Beckwith, Martha Warren. 1951. The Kumulipo: A Hawaiian Creation Chant. Sicagi: The University of Chicago Press. ¶ Editio facsimile: 1972. Prooemium a Catharina Luomala novissime scriptum. Honolulu: The University Press of Hawaii.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]