Lucius Apronius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Apronius (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 28) senator Romanus primo saeculo ineunte erat. Cursum honorum IIIvir monetalis coepit, anno 8 consul suffectus creatus est et anno legatus in Dalmatia erat et cum Gaio Vibio Postumo pugnis gentes eius provinciae pacavit. Anno 15 legatus Germanicum in expeditione contra Chattos sequebatur et ad vias et pontes defendendos ad Rhenum relictus est. Hoc expeditione ornamenta triumphalia accepit. Annis 18 ad usque 21 proconsul Africae Marco Furio Camillo successit, qui Tacfarinam ducem Numidarum quidem vicerat, sed non exstirpavit. Filius eius Lucius Apronius Caesianus, qui postea anno 39 consul ordinarius erat, patre duce Tacfarinam iterum vicit, quamobrem pater iterum ornamenta triumphi accepit[1]. Anno 28 denique legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris contra Frisios pugnavit. Filiarum eius altera Apronia Marco Plautio Silvano praetori nupsit et ab eo anno 24 caesa est et alterae Aproniae Caesiae Gnaei Cornelii Lentuli Gaetulici, consul anni 26, facta est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales III 21,4
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 915-916