Marcus Mantua Benavidius

E Vicipaedia
Wikidata Marcus Mantua Benavidius
Res apud Vicidata repertae:
Marcus Mantua Benavidius: imago
Marcus Mantua Benavidius: imago
Nativitas: 25 Novembris 1489, 1489; Patavium
Obitus: 2 Aprilis 1582, 1582; Patavium
Patria: Res publica Veneta

Memoria

Sepultura: Church of the Eremitani

Marcus Mantua Benavidius (vel Marcus Mantua Bonavitus, italice Marco Mantova Benavides (Patavii, 25 novembris 1489 – ibidem, 2 aprilis 1582), fuit humanista, iuris peritus, et artium amator (vel antiquarius) italicus.

Ecclesia Eremitaniorum Patavina, mausoleum Marci Mantuae Bonavidii.

Vita[recensere | fontem recensere]

Eius familia, e stirpe Hispanica, se transtulerat Patavium a Mantua, a qua urbe assumpsit cognomen suum. Marco didicit iurisprudentiam apud Universitatem Patavinam, a qua urbe numquam tota vita sua longe recessit. Postquam doctor factus est, ab anno 1518 usque ad annum 1564 docuit ius civile, canonicum et criminale apud atheneum Patavinum.

Multa pars, quorum de vita illius scimus, ex epistulis. In epistola ad Aretinum, exempli gratia, narrat se negotium dedisse Bartholomeo Ammannati ut pararet monumentum funebre in Ecclesia Eremitanorum.

Ut qui studio artium flagraret, quidquid lucri fecisset, impensit ad opera artium vel antiqua documenta colligenda. Interfuit etiam rebus academiae italice dictae "Academia degli Infiammati", inter conditores cuius numeratur, et convenit illos intellectuales, qui dicuntur, qui tunc alicuius momenti erant Patavii (qui sunt: Speronus Speronius, Bernardinus Tomitanus, Franciscus Sansovinus, Petrus Bembus, Aloysius Alamanni, Benedictus Varchius, Lazarus Bonamicus, Ioannes Cornarus, caet.). Ipse operam dedit operibus Francisci Petrarcae, cuius nonnullos versus e carminibus, quibus titulus Rerum vulgarium fragmenta in latinam linguamversit. Ipse scripsit versus petrarcianos lingua vulgari et narrationem brevem quamdam, cui titulus L'Heremita[1].

Notissimus est tamquam iurisconsultus: accepit ab Universitate Patavina stipendium 800 florinorum, quod stipendium tunc erat longe maius quam quod ceteris collegis tribuebant, et illum consuluerunt papae vel imperatores Carolus V. et Ferdinandus I[2]. Illius statua, quam fecit sculptor Ioannes Ferrari, erecta est in Prato Vallis, iussu electoris Saxonii, Friderici Augusti[3].

In Eremitorum Ecclesia Patavina situm est illius mausoleum.

Opera[recensere | fontem recensere]

Epitome virorum illustrium, 1555
  • A Monsignore Messer Hercole Fregoso Nouella della eloquenza. Venetijs, 1525.
  • Apophthegmata Iuris. Marci de Mantua Bonauitis cognomento Patauini iurisconsulti Quibus addita est etiam Suasoria Polykarpos legis oppiae, ad compescendos mulierum luxus. Padova, 1540.
  • Subtilissime et repetibilis L. Imperium. Digest. De iurisdictio. om. Iud. Non inutilis Commentariolus. Marci de Mantua Bonauitis cognomento Patauini Iuriscon. Venetijs : apud Aurelium Pincium Venetum mense aprili 1540.
  • Subtilissimorum Quinimmo. I. iurisgentium, ac. Pactus ne peteret. nouus Marci de Mantua Bonauitis cognomento, Patauini iurisconsulti commentarius, Venetijs : in officina Aurelij Pincij Veneti, 1540 mense iulio.
  • Marci Mantua Bonauitis, Patauini Iuriscon. Dialogus de concilio. Venetiis, 1541 mense mai.
  • Marci Mantuae Boauiti Patauini iurisconsulti ... Responsa, ac defensiones, nonnulle, cum ciuiles, tum crimales ... Et eiusdem Authoris simil repertorio rerum principalium, atque materierum ... Inter quae illud etiam quod, alias in causa diuorti pro ... rege Angliae scripsit. , Venetiis, Apud Aurelium Pincium Venetum Impressa, 1543.
  • Epitome virorum illustrium. Padua: Grazioso Percacino. 1555 
  • Illustrium iureconsultorum imagines quae inueniri potuerunt ad viuam effigiem expressae. Ex Musaeo Marci Mantuae Benauidij Patauini iureconsulti clarissimi. Romae : Ant. Lafrerij Sequani formis, 1566.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Franco Tomasi e Christian Zendri, «MANTOVA BENAVIDES, Marco», in Dizionario Biografico degli Italiani, Volume 69, Roma, Istituto dell'Enciclopedia Italiana, 2007.
  • Un museo di antichità nella Padova del Cinquecento. La raccolta di Marco Mantova Benavides all'Università di Padova. A cura di I. Favaretto e A. Menegazzi. Roma, 2013 Giorgio Bretschneider Editore ("Collezioni e Musei Archeologici del Veneto", 47), pp. 229, tavv. 78. ISBN 978-88-7689-278-3, ISSN 0392-0879 (WC · ACNP).
  • Sören Fischer, Marco Mantova Benavides e l'Allegoria della Pecunia: Una nuova interpretazione del dipinto di Gualtiero Padovano nella Gemäldegalerie Alte Meister di Dresda, in Arte Veneta, 69, 2012, pp. 133–140.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  1. Opereta noua vtile et dilecteuole de l'heremita di messer Marco Mantouano nouamente stampata e con diligentia correcta.
  2. Melchior Cesarottus.
  3. Giuseppe Vedova. "Mantova Benavides" in Biografia degli scrittori padovani. Padova, Coi tipi della Minerva, 1832, Vol. I, pp. 564-579 [1]