Marcus Atilius Regulus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Marcus Atilius Regulus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus circa annum 250 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Regulus anno 267 a.C.n. primo consul fuit, una cum Lucio Iulio L.f. Libone. Hoc anno Sllentinos vicit et Brundisium expugnavit. Anno 256 consul suffectus creatus est in locum Quinti Caedicii.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 256 - inter Primum Bellum Punicum - consul una cum Lucio Manlio A.f. Vulsone Longo collega Poenos magna clade affecit. Tunc ad eum Hanno Carthaginiensis venit quasi de pace acturus, sed revera ut tempus traheret, donec novae copiae ex Africa advenirent. Is ubi ad consulem accessit, exortus est clamor, auditaque vox: idem huic faciendum esse quod paucis ante annis Cornelio Romano a Poenis factum fuerat. Cornelius porro per fraudem veluti in colloquium evocatus a Poenis comprehensus fuerat, et in vincula coniectus. Iam Hanno timere incipiebat, sed periculum callido dicto avertit. "Hoc vos, inquit, si feceritis, nihilo eritis Afris meliores." Consul tacere iussit eos qui par pari referri volebant, et conveniens gravitati Romanae responsum dedit: "Isto te metu, Hanno, fides Romana liberat." De pace non convenit, quia nec Poenus serio agebat, et consul victoriam quam pacem malebat.

Regulus deinde in Africam primus Romanorum ducum traiecit. Clypeam urbem et trecenta castella expugnavit: neque cum hominibus tantum, sed etiam cum monstris dimicavit. Nam cum apud flumen Bagradam castra haberet, anguis mirae magnitudinis exercitum Romanum vexabat: multos milites ingenti ore corripuit; plures caudae verbere elisit; nonnullos ipso pestilentis halitus afflatu exanimavit. Neque is telorum ictu perforari poterat; quippe qui durissima squamarum lorica omnia tela facile repelleret. Confugiendum fuit ad machinas, et advectis balistis, tanquam arx quaedam munita deiiciendus hostis fuit. Tandem saxorum pondere oppressus iacuit; sed cruore suo flumen et vicinam regionem infecit, Romanosque castra movere coegit. Corium belluae centum et viginti pedes longum Romam misit Regulus.

Regulo ob res bene gestas imperium in annum proximum prorogatum est. Quod ubi cognovit Regulus, scripsit senatui villicum suum in agello, quem septem iugerum habebat, mortuum esse, et servum occasionem nactum aufugisse ablato instrumento rustico, indeoque petere se ut sibi successor in Africam mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor et liberi alerentur. Senatus, acceptis litteris, res quas Regulus amiserat publica pecunia redimi iussit: agellum colendum locavit, et alimenta coniugi ac liberis praebuit. Regulus deinde crebris proeliis Carthaginiensium opes contudit, eosque pacem petere coegit, quam cum Regulus nollet nisi durissimis conditionibus dare, illi a Lacedaemoniis auxilium petierunt.

Lacedaemonii Xantippum virum belli peritissimum Carthaginiensibus miserunt, a quo Regulus victus est ultima pernicie: duo tantum millia hominum ex omni Romano exercitu remanserunt: Regulus ipse captus, et in carcerem coniectus est. Deinde Romam de permutandis captivis dato iureiurando missus est, ut, si non impetrasset, rediret ipse Carthaginem: qui cum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit, et primum ne sententiam diceret recusavit, causatus se, quoniam in hostium potestatem venisset, iam non esse senatorem. Iussus tamen sententiam aperire, negavit esse utile captivos Poenos reddi, quia adolescentes essent et boni duces, ipse vero iam confectus senectute: cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt.

Regulus deinde cum retineretur a propinquis et amicis, tamen Carthaginem rediit: neque vero tunc ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci; sed iusiurandum conservandum putavit. Reversum Carthaginienses omni cruciatu necaverunt: palpebris enim resectis aliquandiu in loco tenebricoso tenuerunt; deinde cum sol esset ardentissimus, repente eductum intueri caelum coegerunt; postremo in arcam ligneam incluserunt, in qua undique clavi praeacuti eminebant. Ita dum fessum corpus, quocumque inclinaret, stimulis ferreis confoditur, vigiliis et dolore continuo exstinctus est. Hic fuit Atilii Reguli exitus ipsa quoque vita, licet per maximam gloriam diu acta, clarior et illustrior.


Antecessores:
Publius Sempronius P.f. Sophus et Appius Claudius Ap.f. Russus
Consul
267 a.C.n.
cum
Lucio Iulio L.f. Libone
Successores:
Decimus Iunius D.f. Pera et Numerius Fabius C.f. Pictor

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]