Numerius Fabius C.f. Pictor

E Vicipaedia

Numerius Fabius C.f. Pictor (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 266 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius post finem Belli Samniticum templum Colli Quirinali voverat et anno 304 a.C.n. imaginibus pictis ornari iussit, propterea quod nomen pictoris acceperat. Quem filii eius hereditate acceperunt. Frater Numerii Gaius Fabius C.f. Pictor anno 266 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse Numerius anno 273 legationi Quinti Fabii. Maximi Gurgiti ad regem Ptolemaeum II Aegypti interfuit, qua relationes inter civitates coeptae sunt[1]. Anno 266 una cum Decimo Iunio D.f. Pera consul fuit. Uterque consul hoc anno bis triumphavit: primo de Sassinatibus atque deinde de Sallentinis et Messapiis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dionysius Halicarnassensis, Antiquitates Romanae X 14


Antecessores:
Marcus Atilius Regulus et Lucius Iulius L.f. Libo
Consul
266 a.C.n.
cum
Decimo Iunio D.f. Pera
Successores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges et Lucius Mamilius Q.f. Vitulus