Malea

E Vicipaedia
Malea (Peloponnesi physicalis )
Malea
Malea
Situs in Graecia

Vide etiam paginam discretivam: Malea (discretiva)

Malea[1] (Graece: Μαλέα, Neograece: ακρωτήριο Μαλέας) est promuntorium Graeciae et extremitas Peloponnesi austro-orientalis. Cythera insula ad meridiem a Malea sita est et Elaphonesos ad occidentem.

Etiam ab Homero memoratur[2]; nam Ulixes narrat a tempestate naves eius prope Maleam raptas esse et novem dies erravisse. Strabo quoque dicit ut a vento septentrionali mare iuxta Maleam assidue vexaretur et proverbium Graecum citat Μαλέας δὲ κάμψας ἐπιλάθου τῶν οἴκαδε, Malea circumventa familiarium obliviscaris[3]. Pharus anno 1883 in promunturio constructus est.

Malea promunturium anno 2005

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E.g., Plin. Hist. nat. IV 12 60.
  2. Odyssea IX 31.
  3. VIII 6, 20.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 36°26′17″N 23°11′55″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades