Lutra (Glanis)

E Vicipaedia
Lutra
Lutra in Wolfstein

Valles Lutra(Rhenania et Palatinatus
Longitudo 39.4 chm
Altitudo fontis 249 m
Area systematis 275.649 chm²
Fons Apud Caesaream Lutram
Ostium Apud Lauterecken in Glanem
Regio Rhenania et Palatinatus, Germania

Lutra[1] est amnis influens a dextra Glanis in Rhenania et Palatinatu, terra Germaniae, 39.4 km longus, qui in Silva Palatinata oritur, Vallem Lutram perfluit, inde ad Glanem tendit per Montes Palatinatus Borealis. Theodisce vocatur quoque Waldlauter ("Lutra Silvestris") ut a Lutra altera in Palatinatu meridionali sita (Wieslauter) distinguatur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Oritur Lutra fluvius circa 3 km in orientalem et australem partem a Caesarea Lutra, non longe a Via Terrae 504, altitudine 249 m super mare, ex Lauterspring ("Fons Lutrae") in fontibus, quibus nomen est Hungerbrunnen. Inde apud Viam 504 in aquilonem currens in urbem Caesaream Lutram venit, quam fossis cohibita plerumque subterraneis percurrit. In Hortis Caesareae Lutrae est stagnum facticium, quo ex fonte "Lutra Nova" Hortum Pistrini Novi transit. Lutra sub terram ducta cum Lutra Nova confluit ad fines boreales urbis in purgatorio aquae, unde maxime in septentrionem et occidentem tendit per Otterbach, Katzweiler, Hirschhorn/Pfalz, Untersulzbach, Olsbrücken, Kreimbach-Kaulbach, Wolfstein, Oberweiler-Tiefenbach, Heinzenhausen et Lohnweiler, donec in Lauterecken – cui nomen a fluvio ducitur – 159 m super mare miscetur a dextra Glani.[2]

In cursu 39,4 km longo Lutra per intervallum 90 m cadit, quo declinatio media 2,3 millesimarum redditur, aquas de pelve hydrographica 275,649 km² per Glanem, Navam Rhenumque ducens in Mare Germanicum.

Influentes[recensere | fontem recensere]

Lutrae longissimum flumen influens est Eselsbach, 12,3 km longum, cum Mooslauter, 10,3 km longum, maximam pelvem hydrographicam (50,517 km²) habeat. Hic memorantur in ordine ex fonte in exitum amnes influentes Lutrae, qui ex procuratione aquarum Rhenaniae et Palatinatus ducuntur, cum orographica situ exitus,[3] longitudine, magnitudine pelvis hydrographicae, altitudine exitus[3], et numero amnis.

Nomen Situs Longitudo (km) Magnitudo pelvis hydrographicae (km²) Altitudo exitus Numerus
Hammerbach sinister 3,2 3,813 233 25466-2
Eselsbach dexter 12,3 27,888 226 25466-4
Otterbach dexter 9,1 29,564 217 25466-6
Frauenwiesbach sinister 4,4 10,344 215 25466-72
Kohbach sinister 1,5 0,820 214 25466-732
Eimerbach sinister 1,1 1,092 214 25466-734
Becherbach dexter 5,5 5,080 211 25466-74
Mehlbach dexter 5,0 3,718 210 25466-76
Lauterbach dexter 4,7 4,259 209 25466-78
Mooslauter sinister 10,3 50,517 209 25466-8
Wohlbach dexter 2,4 1,979 209 25466-9112
Sulzbach sinister 2,3 3,603 207 25466-912
Rutzenbach dexter 3,3 2,808 205 25466-914
Holzgraben dexter 1,9 2,865 204 25466-9192
Frankelbach sinister 3,8 5,085 203 25466-92
Kaulbach sinister 2,0 1,545 202 25466-9312
Kreimbach dexter 1,9 3,207 200 25466-932
Schmeißbach sinister 1,7 1,119 196 25466-934
Lammelbach sinister 1,8 1,923 194 25466-9392
Selbach sinister 1,5 1,781 190 25466-952
Roßbach dexter 3,1 3,124 190 25466-94
Breitbach dexter 2,8 3,747 187 25466-954
Königsbach sinister 2,9 3,349 179 25466-96
Mausbach sinister 2,0 2,155 166 25466-98

Natura[recensere | fontem recensere]

In superiore cursu Lutra est habenda in rivis montium mediorum colluviei tenuis et aquae siliceae (Typo 5.1). Ex confluente Frauenwiesbach fit flumen montium mediorum colluviei tenuis aut grandis et aquae siliceae (Typi 9). Qualitas aquae est alibi multum aut omnino mutata, ex Oberweiler-Tiefenbach graviter aut multum, et in partibus ex Caesarea Lutra usque ad Katzweiler et ex Olsbrücken usque ad Wolfstein critice laesa, alibi mediocriter laesa habetur (anno 2005).[4]

Circa aquae purgatorium, id est inter Caesaream Lutram et Otterbach, pars fluminis est naturae restituta.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Valles Lutra a septentrione Caesareae Lutrae est vasta et pratis agrisque plena, clausa B 270 et Via Vallis Lutrae, quae uno spatio a Caesarea Lutra ad Lauterecken ducit. Semel quotannis (ineunte Augusto) interdicitur Valles Lutra per horas 9:00 – 18:00 machinis se moventibus ut libero commeatu birotarii, tabularii, pedestres, etc. fruantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Michaelis Antonii Baudrand Parisini Geographia, p. 597 [1]
  2. Ex Michaelis Antonii Baudrand Parisini Geographia, p. 597, flumen ex confluente Lutrae et Glanis partem Lutrae nec Glanis habitum videtur.
  3. 3.0 3.1 Topografische Karte 1:25.000
  4. GeoExplorer [2]