Ex nihilo nihil fit

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"Ex nihilo nihil fit" est proverbium Latinum a fontibus Graecis deductum.

  • Primum apud Parmenidem invenitur,
  • Deinde apud Melissum, Parmenidis discipulum, qui ita dixit:[1] "ἀεὶ ἦν ὅ τι ἦν καὶ ἀεὶ ἔσται. εἰ γὰρ ἐγένετο, ἀναγκαῖόν ἐστι πρὶν γενέσθαι εἶναι μηδέν· εἰ τοίνυν μηδὲν ἦν, οὐδαμὰ ἂν γένοιτο οὐδὲν ἐκ μηδενός" ('semper fuit quidquid fuit et semper erit. si enim genitum esset, necesse est antequam natum esset nihil esse. Sin autem nihil esset, nusquam gigneretur nihil ex nihilo').
  • Apud Aristotelem in Physicis 1.4.

Etiam Lucretius in libro quem de rerum natura scripsit, haec dixit:[2]

Principium cuius hinc nobis exodia sumet,
Nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Citatum a Simplicio in commentaria quae in Aristotelis physicorum libros composuit: Simpl. Phys. 162.24 (= Diels-Kranz 30 B.1).
  2. De rerum natura 1.149.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]