Lucius Calpurnius Piso Pontifex

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Calpurnius Piso Pontifex (natus anno 48 a.C.n., mortuus anno 32 p.C.n.) senator Romanus fuit. Pater eius Lucius Calpurnius Piso Caesoninus fuit. Anno 15 a.C.n. consulatum ordinarium gessit, paulo post proconsul ignotae provinciae factus est. Annis 13 ad usque 11 a.C.n. Pamphyliam administravit. Tum legatus Augusti in Thracia certavit et ornamenta triumphalia accepit. Ab anno 13 Calpurnius - amicus et Augusti et Tiberii - ad usque mortem praefectus urbi Romae fuit. Quintus Horatius Flaccus ei artem poeticam dedicavit[1]. Calpurnia filia Lucio Nonio Asprenati, consuli suffecto anni 8 nupsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 947


Antecessores:
Lucius Domitius Ahenobarbus et Publius Cornelius Scipio
Consul
15 a.C.n.
cum
Marco Livio Druso Libone
Successores:
Marcus Licinius Crassus Frugi et Gnaeus Cornelius Lentulus Augur