Debian GNU/Linux

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Debian

Debian GNU/Linux, vulgo Debian (-is, c.), est genus systematis administrativi computatri vocati Linucis. Anno 1993 ab Ian Murdock creatus, Debian usque ad hodiernum diem collaboratione GNU scribitur. Omnes volentes in suis computatris nullius pretii Debiane uti possunt; eodem modo ac omnibus editionibus (Anglice: 'distributions') systematis Linucis. Debian omnibus qui scripta programmatum inspectare atque elaborare volunt apertus est (Anglice: open source vel fons apertus). Excellit praecipue propter copiam programmatis, quae gratis e rete possunt exsorberi atque ab intrumento apt nominis compilantur systematique adaptantur. Numero sunt, quae sic ab Debianis usoribus sine difficultatibus per rete ciantur et ut Debian ipsum sub signo GNU exhiberi solent, circa 36.000.

Nomen Debian, quasi conglutinatio, compositum est ex nominibus Anglicis propriis: Ian (creator) et Debra (uxor eius).

Fabula Crepundiorum[recensere | fontem recensere]

Omnes editiones Debianis adhuc pro personis in pellicula Fabula Crepundiorum (Anglice: Toy Story) vocata nominantur.[1] Editio recentissima nominatur "Jessie" (editio 8.x). Editiones praeteritae nominata sunt:

  • buzz (editio 1.1) ob astronautam nomine "Buzz Lightyear"
  • rex (editio 1.2) ob dinosaurum Tyrannosaurum
  • bo (editiones 1.3.x) ob pastricem nomine "Bo Peep"
  • hamm (editio 2.0) ob bancum porcellarem
  • slink (editio 2.1) ob canem crepundialem
  • potato (editio 2.2) ob crepundium nomine "Magister Solana"
  • woody (editio 3.0) ob busequam eodem nomine
  • sarge (editio 3.1) ob ducem militulorum viridium plasticorum
  • etch (editio 4.0) ob tabulam crepundialem (Anglice: Etch-A-Sketch)
  • lenny (editio 5.0)
  • squeeze (editio 6.0)
  • wheezy (editio 7.x)
  • jessie (editio 8.x)
  • stretch(editio 9.x)
  • buster(editio 10.x)

Editio instabilis semper nominatur "Sid." In pellicula, Sid fuit puer vicinus qui crepundia interficiebat.

Nexus interni

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]