Linguae Malayo-Polynesiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Linguae Malayo-Polynesiae occidentales (tabula Anglice signata).      Philippinae (non monstrata: Yami in Philippinis)      Sama–Bajaw      Gorontalo–Mongondow languages (Gorontalo, SangirMinahasan)      Bornean      Sunda–Sulawesi (not shown: Chamorro)      Central Malayo-Polynesian      Halmahera–Cenderawasih      linguae Oceanicae occidentalissimaeSoli greges hoc in indice monstrati, praeter gregem Malayo-Polynesium ipsu, sunt Sama-Bajaw et Oceanica.

Linguae Malayo-Polynesiae[1] sunt grex linguarum Austronesiarum, quibus paene 400 milliones hominum utuntur. Populi Austronesii civitatum insularium Asiae Meridio-Orientalis et Oceani Pacifici, et pauciores in Asia continentali, linguis Malayo-Polynesiis loquuntur. Malagasy geographice est res externa, in insula Madagascaria adhibita, ante orientale Africae litus in Oceano Indico sita.

Duae linguarum Malayo-Polynesiarum proprietates morphologicae sunt systemata affixationis et reduplicationis (iteratio omnis vel partis verbi, sicut vicivici, ad generanda vocabula nova). Sicut aliae linguae Austronesiae, eis sunt phonologiae simplices; ergo, cuilibet textui sunt soni pauci sed frequentes. Plurimae harum linguarum fasciculis consonantium (sicut [str] et [mpt], exempla Anglica) carent. Plurimis praeterea sunt parva copia vocalium, quorum numerus usitatus est quinque.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Circa 230 milliones hominum linguis Sunda–Sulawesi utuntur, inter quas Malayana (Indonesia et Malaysiana), Sundana, Iavana, Baliana, Acehana, Chamorro (in Insulis Marianis), et Palauana.

Circa 90 millione hominum linguis Philippinis utuntur, inter quas Tagalog (Philippina), Cebuana, Ilocana, Hiligaynona, Bikolana, Waray-Waray, et Kapampangana, cuique sunt saltem tres milliones locutorum.

Lingua Borneana latissime adhibita est Malagasy, cui sunt 20 milliones locutorum.

Ramus Medio–Orientalis linguas Oceanicas comprehendit, quibus sunt duo milliones locutorum, cum praecipue Oceanicis Occidentali, Oceanicis Australibus, et Pacificis Mediis (linguae Polynesiae et Vitianae), sicut Kuanua, Gilbertensis, Havaiana, Maoriana, Samoana, Tahitiana, et Tongana.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Linguae Malayo-Polynesiae (nomine saepe MP imminuto) et Formosanae orientales nonnullas communiter habent innovationes phonologicas et lexicas, inter quas mutatio phonematum proto-Austronesiarum *t et *C ad /t/, *n et *N ad /n/, mutatio *S ad /h/, et vocabula sicut *lima 'quinque', quae aliae linguae Formosanae non attestantur. Explicatio anno 2008 in Austronesio Vocabulariorum Principalium Receptaculo Datorum dicit coniunctionem artissimam cum Paiwan esse, quamquam illi coniunctioni gradum confidentiae 75 centesimarum attribuit.

Lingua Malayo-Polynesiana in parvis linguarum fasciculis multorum locorum consistit, linguis Oceanicis exclusis, in solo magno grege reconstructo qui haud dube est validus; omnes alii magnis greges intra Malayo-Polynesiam disputantur. Familia usitate in ramos Occidentales ("Hesperonesias"), Medios, et Orientales divisa est; quibus autem gregibus est parvum auxilium. Linguae MP Mediae sunt distinctae quia typologice Melanesianae ob effectus substrati linguarum Papuanarum Indonesiae orientalis sunt, ut praeterea linguae MP Orientales sunt, cum ramus Orientalis simpliciter in ramis consistit qui talem mutationem amplam a contactu motam non passi sunt.

Wouk et Ross (2002) ramum proposuerunt linguarum Malayo-Polynesiarum Nuclearium, in simplificatione consistente collationis Austronesiae (Anglice Austronesian alignment) in syntaxi linguae proto-Malayo-Polynesiae conditum, quae per Indonesiam praeter multum Bornei et Sulawesi septentrionale invenitur. Quod MP Nuclearis nonnullas comprehendit linguas NP occidentales cum MP Media-Orientali, Wouk et Ross MP Occidentalem in gregem "Interiorem" in Sulawesi et Insulas Sunda diffindit, qui una cum Media-Orientali linguam MP Nuclearem formaverunt, et gregem "Exteriorem" in Borneo et Philippinis. Ambo sunt greges residuales,? ex definitionibus negantibus formati: linguae WMP Exteriores (Borneo–Philippinae) sunt linguae Malayo-Polynesiae quae non sunt Nucleares, cum linguae WMP Interiores (Sunda–Sulawesi) sunt linguae Nucleares quae non sunt Mediae–Orientales, quae ipse est grex dubius. Quamquam ramus MP Nuclearis ex datis syntacticis definitur, auxilium mediocre ex datis lexicalibus habet.

Austronesium Vocabulorum Principalium Receptaculum Datorum (2008)[recensere | fontem recensere]

Familiae linguarum Malayo-Polynesiarum, apud Austronesium Vocabulariorum Principalium Receptaculum Datorum (2008) (tabula Anglice signata).

Explicatio anni 2008 tres ramos Malayo-Polynesiae pleno datorum lexicalium auxilio repperit. Hi rami fuerunt linguae Philippinae, inter quas nonnullae linguae Sulawesi septentrionalis; Sama–Bajaw Archipelagi Sulu, inter Philippinas et Borneum; et linguae Indo-Melanesiae, quae reliquium erant. Auxilium repperit medium (75%) quod Sama–Bajaw unitatem cum linguis Philippinis formavit. Intra linguas Indo-Melanesias, auxilium repperit medium (75%) linguarum Nuclearium Malayo-Polynesiarum, et minus (65%) linguarum Borneanarum ut grex validus.

Ergo, interna rami Malayo-Polynesii structura apud investigationem anni 2008 ut videtur est:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]