Lingua Abenaki

E Vicipaedia

Lingua Abenaki, vel Abnaki, est paene exstincta lingua Algonquiana Quebeci et Cennomanicae. Erant binae varietates, Orientalis et Occidentalis, quae inter se vocabulario et phonologia differebant, et aliquando linguae distinctae putantur.

Abenaki Orientalis in usu fuit inter nonnullos populos, quorum ultimi fuerunt populi Penobscot in Cenomannica litorali habitantes. Ultimus homo qui lingua Abenaki in Penobscot Cenomannicae inter annos 1991 et 2000 utebatur mortuus est.[1][2] Aliae Abenaki Orientales, sicut Caniba et Aroosagunticook, in documentis Francicis ex temporibus colonicis inveniuntur.

Lingua Abenaki Occidentali anno 1991 utebantur viginti homines secundum Flumen Sancti Laurentii inter Montem Regium et Urbem Quebeci habitantes, plerumque in in vicu Odanak, situ prioris missionis Sancti Francisci, et quinquaginta fere homines per Novum Eboracum et Connecticutam habitantes. Anno 2006 solum quinque loquentes noti sunt.[3]

Conatus ad redintegrandam linguam[recensere | fontem recensere]

Nova aetas linguam conservare et redintegrare intente conatur.[4]

Skunk, verbum Anglicum, in Nova Anglia ante 1630 probabiliter ab Abenaki seganku mutuatum est.[5] Circa quingenta verba Penobscot "iam in usu sunt in commune in sermone quotidiano," sicut muhmum 'avus' et nolke 'cervus'."[6]

Numeri[recensere | fontem recensere]

Alia verba[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Day, Gordon M. 1994a. Western Abenaki Dictionary: Volume 1: Abenaki to English. Mercury Series, Canadian Ethnology Service Paper 128. Hull: Canadian Museum of Civilization.
  • Day, Gordon M. 1994b. Western Abenaki Dictionary: Volume 2: English to Abenaki. Mercury Series, Canadian Ethnology Service Paper 128. Hull: Canadian Museum of Civilization.
  • Harvey, Chris. Abenaki.
  • Laurent, Joseph. 1884. New Familiar Abenakis and English Dialogues. Quebeci: Joseph Laurent. Reimpressus 2006: Vancouver: Global Language Press. ISBN 0973892471.
  • Masta, Henry Lorne. 1932. Abenaki Legends, Grammar and Place Names. Victoriaville, PQ: La Voix Des Bois-Franes. Reimpressus 2008: Toronto: Global Language Press, ISBN 978-1897367186.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!