Satureja

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hic articulus spectat ad herbam Saturejam. In potum aphrodesiacum vide s.v. satyrion
Satureja
Satureja montana
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Lamiales
Familia: Lamiaceae
Genus: Satureja
Tourn. ex Mill.
Species

Circa triginta; vide commentarium.

Satureja est floridarum plantarum genus ad Lamiacearum familiam pertinens. Hae plantae in temperatis tepidisque hemisphaerae Borealis regionibus crescunt.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Plantae plerumque sunt herbae humiles, quae in locis aridis, apricis, 15–50 cm altae crescere solent.

Folia sunt parva, 1–3 cm longa. Flores circa stirpem volvuntur, candidi, rubicundi, violacei coloris.

Usus[recensere | fontem recensere]

Plantae huius generis, praesertim species Satureja thymbra, apud antiquos bene notae sunt. Haec species saepe in litteris commemoratur, necnon in praeceptis (e.g. Epaeneti de mymate[1]), et in locis archaeologicis invenitur (e.g., in latrina Coloniensi).

Hodie multi his plantis utuntur condimento, praesertim in faba coquenda. Saepe etiam pro ornamento colitur. Adhibetur in minutali Acadiano nomine fricot.

Notae[recensere | fontem recensere]

Satureia arida
  1. Athenaeus, Dipnosophistae D 662d τυρῷ ὀπτῷ, σιλφίῳ, κυμίνῳ, θύμῳ χλωρῷ καὶ ξηρῷ, θύμβρᾳ, κοριάννῳ χλωρῷ τε καὶ ξηρῷ.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!