Kraiburg ad Aenum

E Vicipaedia
Insigne Chrayburgae ad Aenum.

Chrayburga[1] ad Aenum vel Kraiburg ad Aenum (Theodisce Kraiburg am Inn) est forum et commune in circulo Bavarico Mühldorf ad Aenum ac sedes societatis administrationis Chrayburgae ad Aenum.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Chrayburga commune ex 54 vicis constat. Vicinum commune est septentrionale Waldkraiburg, orientalia sunt Polling et Oberneukirchen, meridiana sunt Taufkirchen et Unterreit, occidentale est Jettenbach.

Historia[recensere | fontem recensere]

Chrayburga anno 1721

Moles aetatis glacialis et lapides a flumine Aeno depositi apud Chrayburgam formaverunt. Inventa praestant fines ab aetate aerea (1800 a. C. n.) frequentatos esse. Sed Chrayburga palam factum est amplo opere tessellato Romano, quod in thesauro archaeologico publico Monaci videri potest. Suspicio est teloneum ibi commeatum inter provincias Romanas Raetiam et Noricum inspexisse.

Nomen Chrayburgae primum anno 772 per litteras commemoratum est.

Politica[recensere | fontem recensere]

Post electiones annis 2014 et 2020 consilium municipale ita componebat:

factio CSU SPD Virides UWG tote
sedes 2020 7 2 2 5 16
sedes 2014 8 2 1 5 16

Petra Jackl (CSU) est ex 1 Maii 2020 civium magistra Chrayburgae.

Pristini civium magistri:

Forum et ecclesia parochialis Sancti Bartholomaei Apostoli
  • Herbertus Heiml (CSU, 2012 – 2020)
  • Michael Loher (UWG, 2002 – 2012)
  • Aloisius Schlagmann (CSU, 1981 – 2002)
  • Ioannes Kifinger (1978 – 1981)
  • Aemilius Storfinger (1972 – 1978)
  • Ioannes Brandl (1948 – 1972)
  • Christianus Drechsel (1945 – 1948)
  • Ioannes Nennhuber (1935 – 1945)
  • Martinus Wesner (1932 – 1935)
  • Hubertus Wimmer (1919 – 1932)
  • Ioannes Gillitzer (1913 – 1919)
  • Aloisius Hardt (1901 – 1913)
  • Antonius Schenkl (usque ad 1901)

Cultus et res visendae[recensere | fontem recensere]

Forum et puteus
  • forum et ecclesia parochialis Sancti Bartholomaei
  • collis castelli cum prospectu vallis Aeni
  • ecclesia succursalis Sancti Maximiliani in vico Sancti Maximiliani
  • ecclesia succursalis Sancti Aegidii in vico Kolbing
  • regia Guttenburgi
  • museum patriae in horreo salis historico

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 48°11′0″N 12°26′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • "09183124" apud Statistik-Portal

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Benedict, Friedrich, Orbis latinus. Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 1. A - D, Braunschweig 1972, S. 511.