Iulianus Schmidt

E Vicipaedia
Wikidata Iulianus Schmidt
Res apud Vicidata repertae:
Iulianus Schmidt: imago
Iulianus Schmidt: imago
Nativitas: 7 Martii 1818; Insula Sanctae Mariae Quedin
Obitus: 27 Martii 1886; Berolinum
Patria: Regnum Borussiae

Henricus Iulianus vulgo Heinrich Julian Schmidt (natus die 7 Martii 1818 Kwidzyn in Borussia Occidentali in hodierna Polonia, mortuus die 27 Martii 1886 Berolini) fuit Germanicus historicus atque litterarum peritus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Post studia historica philologicaque Regiomontii annis inter 1842 et 1846 magister in ludis Berolinensibus Luisenstädtische Realschule erat. Anno autem 1847 Lipsiam commigravit ubi munere redactorio in conficiendo periodico »Grenzboten« fungebatur; folia ista mense Iulio 1848 una cum Gustavo Freytag amico emit. Ambo scriptores famam periodici citati auxerunt non solum criticis litterariis (contra romanticismum et Germaniam iuvenem) sed etiam commentariis politicis (pro liberalismo modesto Gothensium qui dicebantur).

Anno 1847 exeunte opus magnum primum (iam ante biennium confectum) edidit, »Geschichte der Romantik im Zeitalter der Revolution und Restauration« (Lipsiae 1847). Commentationibus pro foliis »Grenzboten« paulatim opera duo maiora de litterarum historia - paulo nimis ambitiosa atque cupida - »Geschichte der deutschen Nationalliteratur im 19. Jahrhundert« (Lipsiae 1853) et »Geschichte der französischen Literatur seit der Revolution« (Lipsiae 1857). Felicissimum eventum habuit opus de litteris Theodiscis, quod mox tomo »Jena und Weimar« (1855) auctum est. Reeditum est titulo »Geschichte der deutschen Literatur seit Lessings Tod« (quinta editio, Lipsiae 1865–67).

Cum cooperationes cum Freytag quoad periodici moderationem laxatae essent, Schmidt anno 1861 officium foliorum edendorum deposuit. Berolini autem Georgius de Vincke liberalis ei persuadebat, ut redactionem »Berliner Allgemeinen Zeitung« sumeret. Iam anno 1863 editiones ephemeridum cessabant, ut Schmidt denuo litteris tantummodo vacare mallet. Ex anno 1878 emeritorium marcarum MD recepit, quod imperator Gulielmus ipse ei spargendum concesserat.

Opera plura[recensere | fontem recensere]

Opus »Geschichte des geistigen Lebens in Deutschland von Leibniz bis auf Lessings Tod, 1681–1781« (Lipsiae 1861–63) ad librum litterarum anteriore supplemento erat; Berolini denique annis inter 1886 et 1896 cunctae litterarum Theodiscarum historiae modum in coniunctum apparuerunt. Neque sileantur opuscula haec: »Übersicht der englischen Literatur im 19. Jahrhundert« (Sondershusae 1859); »Schiller und seine Zeitgenossen« (Lipsiae 1859); »Über die Notwendigkeit einer neuen Parteibildung« (Berolini 1866); »Bilder aus dem geistigen Leben unsrer Zeit« (Lipsiae 1870–74: recensiones litterarum recentiorum magis clementes). Simile quoddam est opusculum prosopographicum »Porträts aus dem 19. Jahrhundert« (Berolini 1878).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Norbert Otto: Julian Schmidt – eine Spurensuche. Olms-Verlag, Hildesiae 2018.
  • Ferdinand Lassalle: Herr Julian Schmidt, der Literaturhistoriker. Mit Setzer-Scholien. Röthing Verlag, Lipsiae 1872.
  • Alex Köster: Julian Schmidt als literarischer Kritiker. Ein Beitrag zur Entwicklung des Realismus im 19. Jahrhundert und zur Geschichte der Kritik. Monasterii 1933.
  • Bernd Peschken: Versuch einer germanistischen Ideologiekritik. Goethe, Lessing, Novalis, Tieck, Hölderlin, Heine in Wilhelms Diltheys und Julian Schmidts Vorstellungen. Metzler, Stuttgardiae 1972, ISBN 3-476-00250-0.
  • Gustav Freytag: Julian Schmidt bei den Grenzboten. In: Heinrich von Treitschke (ed.): Preussische Jahrbücher, 57. Band, Berolini 1886, p. 584–592 (PDF)
  • Constantin Rößler:  "Schmidt, Julian", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 31 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1890), p. 751–768.
  • Michael Thormann: Der programmatische Realismus der Grenzboten im Kontext liberaler Politik, Philosophie und Geschichtsschreibung. In: Internationales Archiv für Sozialgeschichte der deutschen Literatur, Bd. 18 (1993), p. 37–68.
  • Sebastian Susteck: Schmidt, Heinrich Julian Aurel. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 23, Duncker & Humblot, Berlin 2007, S. 198 f. (noch nicht online verfügbar).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]