Isidorus Characenus

E Vicipaedia

Isidorus Characenus fuit geographus Graecus, qui fortasse saeculo 1 a.C.n. floruit atque de quo fere nihil praeter hoc certissime novimus, ei nomen Isidorum fuisse eumque geographicum opus Parthicas stationes scripsisse.

Studia geographiae[recensere | fontem recensere]

In Plinii "Naturalis Historiae" libro secundo[1] Isidorus scribitur orbem terrarum (ab India usque ad Gades) 9818 milia passuum longum putavisse.

In eodem Plinii opere Isidorus fertur etiam aliquarum in Mediterraneo Orientali mari insularum circuitum computavisse. E quibus insulis, Cypri circuitum 375 milia passuum[2], Rhodi 103 milia passuum[3], Sami 100 milia passuum[4], Chii 134 milia passuum[5], Lesbi 168 milia passuum[6] longum esse.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]