Iosephus Strickland

E Vicipaedia
Iosephus Strickland, episcopus (2013)
insignia eius (2012-2023)

Iosephus Eduardus vulgo Joseph Edward Strickland (natus die 31 Octobris 1958 Fredericksburg in Texia) theologus Americanus, presbyter catholicus et episcopus emeritus dioecesis Tyler est. Multis traditionum fautoribus "vox clamans in deserto" videtur.[1]

Vita[recensere | fontem recensere]

Strickland die 8 Decembris 1984, festo Immaculatae Conceptionis, diaconum consecraverunt Michael Jarboe Sheehan; ordinatio sacerdotalis fuit die 1 Iunii 1985 Thoma Ambrosio Tschoepe consecrante. Die 24 Februarii 1987 aggregatus est sacerdotio episcopatus modo constituti ad Tyler in Smith Comitatu.

Ibidem pontifex maximus Benedictus XVI die 29 Septembris 2012 eum episcopum nominavit. Consecratores in ceremoniis die 28 Novembri celebratis fuerunt Daniel Nicolaus DiNardo, Alvarus Corrada del Rio et Michael Jarboe Sheehan.

Strickland succurrebat Carolo Mariae Viganò in evocatione flammea quadam diversis idiomatibus mense Maio 2020 exarata cui titulus Latinus Veritas liberabit vos![2] Verba ista a nonnullis absurda atque conspirationibus ficticiis plena habebantur.[3][4]

Strickland papae Francisci criticus maximus factus est quoad eius theologicas interpretationes et apertionem synodus mundanae, quae dicitur, reformatoriae[5] quasi. Aetate anni 2023 Sancta Sedes Dionysium Sullivan et Geraldum Kicanas visitatores adordinavit et in situm misit; postea Strickland Romae morabatur ut cum Roberto Prevost, praefecto dicasterii pro episcopis, colloquia haberet. Diurnariis interrogantibus Strickland affirmavit se numquam ante tempus recessum ab officiis episcopalibus praecocem petiturum esse.[6]

Die 11 Novembris 2023 nullo commentario addito Franciscus papa ei regnum ademit. Eodem die Iosephus Vásquez episcopus Austinopolitanus nominatus est administrator apostolicus throno episcopali vacante.[7][8]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Strickland spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Rita Bettaglio: "Il vescovo Strickland 'sollevato'. Perché vero vescovo." - in nugis privatis cuiusdam experti Italici in rebus Vaticanum spectantibus, die 11.11.2023
  2. "Appeal for the Church and the World"
  3. "Kirchlicher Aufruf mit Verschwörungstheorien.". Apud: Süddeutsche Zeitung, die 11.5.2020
  4. "Bischöfe verbreiten Verschwörungstheorien.". Apud: Tagesschau.de, die 9.5.2020
  5. "Weltsynode: Vorspiel eines Konzils? Das steht im Instrumentum Laboris." - Apud: Katholisch.de, 21.6.2023
  6. "Bischof Strickland lehnt Rücktritt ab – auch wenn Papst darum bittet." - Apud: Katholisch.de, die 14.9.2023
  7. "Sollevamento del Vescovo di Tyler (U.S.A.) e nomina dell’Amministratore Apostolico". - Apud: Sala Stampa della Santa Sede, die 11.11.2023; nr. 01724-IT.01
  8. "Papst Franziskus setzt Bischof Joseph Strickland ab." - Apud: Katholisch.de, die 11.11.2023