Iohannes Potocki

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iohannes Potocki post annum 1810

Iohannes (Polonice Jan) Potocki fuit scriptor, ethnologus et vir publicus Polonus, itidemque itinerator peritus, cum civitates regionesque orbis terrarum complures visitavisset. Natus est anno 1761, obiit autem 1815.

De vita[recensere | fontem recensere]

Genere nobili natus, quamvis Polonus natione Potocki Francica eruditus est lingua, eademque usus est in cunctis operibus scribendis. Eum scimus longe ac late per Europam Asiamque peregrinatum esse cupidine magna permotus ut de nationibus, de moribus, de linguis ac de societatibus hominum plus quam scibat cognosceret. Primus formosa studia de Slavicis civitatibus capitulatim incepit, atque ab anno 1804 pro Tzare Russiae officia nunnulla atque diplomaticas missiones explevit. Inter ceteras orbis civitates per quas itinera fecit etiam apud Sinam legatus fuit. Ab anno 1797 autem usque ad paulum ante mortem plurimum litteras coluit, maximum operum suorum id est Manuscriptum Caesaraugustae inventum assidue scribens.

Die 2 Decembris 1815 ob afflictionem animi sibi necem conscivit glande argenteo, qui ipso Potocki iubente antea benedictus erat.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Manuscrit trouvé à Saragosse (Latine Manuscriptum Caesaraugustae inventum), mythistoria.
  • Recueil de Parades, collectio sex ludorum scaenicorum.
  • Les Bohémiens d'Andalousie, drama.
  • Nonnulli apologi fabulaeque.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Potocki spectant.