Ioannes Meginhardus Keynes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Ioannes Meginhardus Keynes
John Maynard Keynes
Ioannes Meginhardus Keynes
Natus 5 Iunii 1883
Cantabrigiae
Obiit 21 Aprilis 1946
Ferla in Sussexia

Ioannes Meginhardus Keynes (John Maynard Keynes; 1883-1946), oeconomiae praeclarus peritus Anglicus et legatus Britanniae apud Deliberationem de pace componenda Lutetiae factam anno 1919. Oeconomia Keynesiana est doctrina cui illius oeconomici nomen datum est.

Eius liber clarior est "Doctrina occupationis, usurae et nummi", ubi affirmat discrimen oeconomicum procreari incremento compendii privatorum et circumcisione sumptuum negotiorum et patefieri per eos qui sunt sine opere.

Ob hanc causam secundum oeconomicum Keynes Civitati perseverandum est in sumptubus publicis ut bonorum petitio in mercatu reducat eos qui sunt sine opere.

Doctrina eoconomica Keynesiana post Magnum Discrimen anni 1929 imposita est in Civitatibus Foederatis Americae a Praeside, Franklino Delano Roosevelt.

Unde ad totum orbem per multos annos diffusa est, maxime ad Europam occidentalem, ubi, post secundum bellum totius orbis terrarum, constituta est Civitas quae confert beneficia in omnes.

Initiis annorum octoginta vicensimi saeculi doctrina Keynesiana substituta est ea eorum qui Chicago boys dicuntur, quorum dux fuit Miltonius Friedman, qui in suis libris affirmat mercatum non circumscribendum esse Civitati.

Magno Discrimine anni 2008 in Civitatibus Foederatis Americae Praesidis Bush, fautoris doctrinae magistri Miltonii Friedman, concessa sunt argentariis et negotiis carruum motoriorum decies milies centena milia dollariorum et doctrina keynesiana incepit detegi novi.

Mortuus est anno 1946 ictu cordis, cum omnium gentium rebus communibus operam daret.

Index

[recensere] Opera

[recensere] Sententia

  • Postremo omnes moriemur. "In the long run, we are all dead."

[recensere] Vide etiam

[recensere] Bibliographia


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis