Insectarium Montis Regii

E Vicipaedia
Pars interioris Insectarii Montis Regii.

Insectarium Montis Regis est museum Monte Regio Quebeci in Canada situm et permulta exhibens insecta ex omni tellure capta. Quod est maximum insectorum museum in America Septentrionali, interque maxima insectaria per orbem terrarum patentia.[1] Museum, a Georgio Brossard conditum, die 7 Februarii 1990 publicatum est.

Exhibitio apium.

Modicus salutatorum numerus est 400 000 hominum per annum. Museum congeries insectorum vivorum et mortuorum exhibet, inter quas sunt lepidoptera, apidae, et formicae.

Museum est una ex periegeticis urbis illecebris populo gratissimis, cum Hortis Botanicis Montis Regii, Planetario Montis Regii, et Biotholo Montis Regii. Ex caelo visum, Insectarium formam insecti consueti habet. Quod figura etiam videri potest ex observatorio Stadii Olympici urbani.

Museum se consociat cum Societate Museorum Canadiana, Opere Reticulato Informationis Hereditatis Canadianae, et Museo Virtuali Canadiensi.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Insectarium Montis Regii spectant.